<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p> Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, <lb/>
            quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis<lb n="5"/>
            inuitat. porro cum mundus oderit christianum, quid <lb/>
            amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et <lb/>
            redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur <lb/>
            et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur. <lb/>
            nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in <lb n="10"/>
            mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas <lb/>
            patris in illo: quia omne quod in mundo est <lb/>
            concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum <lb/>
            et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex <lb/>
            concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia<lb n="15"/>
            eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei <lb/>
            manet in aeternum, quomodo et Deus manet in <lb/>
            aeternum. potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide <lb/>
            firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus, <lb/>
            pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus. <lb n="20"/>
            hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus <lb/>
            excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter <lb/>
            et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>