Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis inuitat. porro cum mundus oderit christianum, quid amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur. nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quia omne quod in mundo est concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum. potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus, pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus. hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus.