<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> Inprobat denique apostolus Paulus et obiurgat et culpat, si <lb/>
            qui contristentur excessu suorum. nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut <lb n="5"/>
            et ceteri qui non habent spem. si enim credimus <lb/>
            quia Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus <lb/>
            eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. eos contristari <lb/>
            dicit in excessu suorum qui spem non habent. qui autem<lb n="10"/>
            spe uiuimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro <lb/>
            nobis et resurrexisse confidimus in Christo manentes et per ipsum <lb/>
            adque in ipso resurgentes quid aut ipsi recedere istinc de saeculo <lb/>
            nolumus aut nostros recedentes quasi perditos lugemus et <lb/>
            dolemus? ipso Christo Domino et Deo nostro monente et dicente:<lb n="15"/>
            ego sum resurrectio. qui credit in me, licet moriatur, <lb/>
            uiuet et omnis qui uiuit et credit in me non <lb/>
            morietur in aeternum. si in Christo credimus, fidem uerbis <lb/>
            et promissis eius habeamus: ut non morituri in aeternum ad <lb/>
            Christum, cum quo et uicturi et regnaturi semper sumus, laeta <lb n="20"/>
            securitate ueniamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>