<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p> Inprobat denique apostolus Paulus et obiurgat et culpat, si <lb/>
            qui contristentur excessu suorum. nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut <lb n="5"/>
            et ceteri qui non habent spem. si enim credimus <lb/>
            quia Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus <lb/>
            eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. eos contristari <lb/>
            dicit in excessu suorum qui spem non habent. qui autem<lb n="10"/>
            spe uiuimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro <lb/>
            nobis et resurrexisse confidimus in Christo manentes et per ipsum <lb/>
            adque in ipso resurgentes quid aut ipsi recedere istinc de saeculo <lb/>
            nolumus aut nostros recedentes quasi perditos lugemus et <lb/>
            dolemus? ipso Christo Domino et Deo nostro monente et dicente:<lb n="15"/>
            ego sum resurrectio. qui credit in me, licet moriatur, <lb/>
            uiuet et omnis qui uiuit et credit in me non <lb/>
            morietur in aeternum. si in Christo credimus, fidem uerbis <lb/>
            et promissis eius habeamus: ut non morituri in aeternum ad <lb/>
            Christum, cum quo et uicturi et regnaturi semper sumus, laeta <lb n="20"/>
            securitate ueniamus. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Quod interim morimur, ad inmortalitatem morte transgredimur <lb/>
            nec potest uita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. <lb/>
            non est exitus iste sed transitus et temporali itinere decurso ad <lb/>
            aeterna transgressus. quis non ad meliora festinet ? quis non

<note type="footnote"> 5 I Thess. 4,13 sq. 16 Io. 11, 25 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 si simulata <hi rend="italic">G,</hi> simulata <hi rend="italic">OSWv</hi> si ficta si\'&lt;S\', ficta <hi rend="italic">OWG\'v,</hi> et <lb/>
            ficta ac Gt fngata 0 2 proferre <hi rend="italic">W0</hi> 3 distruere <hi rend="italic">W0</hi> 4 inprobat] <lb/>
            increpat <hi rend="italic">Baluzius,</hi> improperat <hi rend="italic">coni. Oxon</hi>. 5 quis contristatar <hi rend="italic">G<lb/>
             eieesfluSOWGV,in</hi> excessu v nolimus W* 6 <hi rend="italic">nos om. G neBOWGY,</hi> <lb/>
            ut non v 7 et <hi rend="italic">om. S</hi> spem non habent v 8 ihs mortuus est <hi rend="italic">OWG,</hi> <lb/>
            mortuus est dms S; <hi rend="italic">cf. test. III58</hi> deus eos <hi rend="italic">expunctum in G</hi> 9 dormient <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> adducet] resurgentG eo] illo v contristare 0 10 in om. <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> habeant <hi rend="italic">0\'0</hi> 12 per] sic statim per 0 13 quid] qui <hi rend="italic">S</hi> stinc S <lb/>
            14 nolimus <hi rend="italic">W</hi> lugemus et <hi rend="italic">S,</hi> plangimus ac <hi rend="italic">OWGv</hi> 15 monentem et dicen_ <lb/>
            tem 0 et] ac v 16 resurrectio et uita v 17 uinit <hi rend="italic">G V</hi> omnes 0 18 moritur <lb/>
            0 christum <hi rend="italic">OWv</hi> si <hi rend="italic">fidemBcduzius</hi> 19 eius et promissis <hi rend="italic">G</hi> ut <lb/>
            0, <hi rend="italic">etSWGv</hi> moriemnr <hi rend="italic">Wv</hi> 20 et <hi rend="italic">(ante nictnri) om. W G</hi> 23 contingerit <lb/>
            <hi rend="italic">SW</hi> 24 iteneri <hi rend="italic">S,</hi> itenere 0 decursu 0 25 uenire featinet <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="311"/>
            mutari et reformari ad Christi speciem et ad caelestis gratiae dignitatem <lb/>
            citius exoptet? Paulo apostolo praedicante, nostra autem <lb/>
            conuersatio, inquit, in caelis est, unde et Dominum <lb/>
            expectamus Iesum Christum qui transformabit corpus <lb/>
            humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis <lb n="5"/>
            suae. tales nos futuros et Christus Dominus pollicetur, <lb/>
            quando ut cum illo simus et cum illo in aeternis sedibus adque <lb/>
            in regnis caelestibus gaudeamus patrem pro nobis precatur <lb/>
            dicens: pater, quos mihi dedisti uolo ut ubi ego sum <lb/>
            et ipsi sint mecum et uideant claritatem quam <lb n="10"/>
            mihi dedisti priusquam mundus fieret. uenturus ad <lb/>
            Christi sedem, ad regnorum caelestium claritatem lugere non <lb/>
            debet et plangere sed potius secundum pollicitationem Domini, <lb/>
            secundum fidem ueri in profectione hac sua et translatione <lb/>
            gaudere. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Sic denique inuenimus et Enoch translatum esse qui Deo placuit,  <lb/>
            sicut in Genesi testatur et loquitur scriptura diuina: et <lb/>
            placuit Enoch Deo et non est inuentus postmodum, <lb/>
            quia Deus illum transtulit. hoc fuit placuisse in conspectu <lb/>
            Dei de hoc contagio saeculi meruisse transferri. sed et per <lb n="20"/>
            Salomonem docet Spiritus sanctus eos qui Deo placeant maturius <lb/>
            istinc eximi et citius liberari, ne dum in isto mundo diutius inmorantur <lb/>
            mundi contactibus polluantur: raptus est [inquit] <lb/>
            ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim <lb/>
            erat Deo anima eius. propter hoc properauit educere <lb n="25"/>
            eum de media iniquitate. sic et in psalmis ad Deum

<note type="footnote"> 2 Phil. 3, 20 sq. 9 Io. 17,24. 17 Gen. 5,24. 23 Sap. 4,11,14. </note>

<note type="footnote"> 1 transformari <hi rend="italic">Baluzius</hi> gratiae] gloriae <hi rend="italic">v</hi> 2 citius <hi rend="italic">SOWGV,</hi> <lb/>
            uenire citius <hi rend="italic">v</hi> praedicante et dicente <hi rend="italic">v</hi> 3 in caelis est] caelestis <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            4 transformaoit <hi rend="italic">SWGO</hi> 5 comformatum S, confignratum <hi rend="italic">v</hi> 6 futnros <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> pollicitur 0 7 ut] et <hi rend="italic">G sumus SG</hi> cum] cum in <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            sedibus/SWG V, sedibus uiuamus <hi rend="italic">Ov</hi> adq. in r. <hi rend="italic">caeL om. G</hi> 9 sum <hi rend="italic">S,</hi> fuero <lb/>
            <hi rend="italic">OWGv</hi> 10 et ipsi sint <hi rend="italic">ex</hi> ipsint <hi rend="italic">W m. 2</hi> 13 et] nec v 14 ueri] ueritatis <lb/>
            v, nerbi <hi rend="italic">aliquot codices,</hi> uerbi ueritatis <hi rend="italic">reponendum censet Routh</hi> <lb/>
            professione <hi rend="italic">S</hi> hac <hi rend="italic">om. S</hi> translationem gauderes 0 20 sed] sic <lb/>
            <hi rend="italic">Krabiftger</hi> 21 salamonem 0 placent <hi rend="italic">G1</hi> 22 stinc S inmorantur <lb/>
            <hi rend="italic">W s. I. m. 2</hi> 23 contagionibus <hi rend="italic">W</hi> inquit <hi rend="italic">om. SWGO</hi> 25 eius] <lb/>
            illius <hi rend="italic">S</hi> 26 de media iniquitate educere illum 0 dominum <hi rend="italic">Slv</hi> </note> <lb/>


<pb n="312"/>
            properat spiritali fide Deo suo anima deuota, sicut scriptum est: <lb/>
            quam dilectissimae habitationes tuae, Deus uirtutum. <lb/>
            desiderat et properat anima mea ad atria Dei. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p> Eius est in mundo diu uelle remanere quem mundus oblectat, <lb/>
            quem saeculum blandiens adque decipiens inlecebris terrenae uoluptatis<lb n="5"/>
            inuitat. porro cum mundus oderit christianum, quid <lb/>
            amas eum qui te odit et non magis sequeris Christum qui te et <lb/>
            redemit et diligit? Iohannes in epistula sua clamat et loquitur <lb/>
            et ne carnalia desideria sectantes mundum diligamus hortatur. <lb/>
            nolite, inquit, diligere mundum neque ea quae in <lb n="10"/>
            mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas <lb/>
            patris in illo: quia omne quod in mundo est <lb/>
            concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum <lb/>
            et ambitio saeculi quae non est a patre sed ex <lb/>
            concupiscentia mundi. et mundus transibit et concupiscentia<lb n="15"/>
            eius: qui autem fecerit uoluntatem Dei <lb/>
            manet in aeternum, quomodo et Deus manet in <lb/>
            aeternum. potius, fratres dilectissimi, mente integra, fide <lb/>
            firma, uirtute robusta parati ad omnem uoluntatem Dei simus, <lb/>
            pauore mortis exclusi immortalitatem quae sequitur cogitemus. <lb n="20"/>
            hoc nos ostendamus esse quod credimus, ut nec carorum lugeamus <lb/>
            excidium et cum arcessitionis propriae dies uenerit incunctanter <lb/>
            et libenter ad Dominum ipso uocante ueniamus. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p> Quod cum semper faciendum fuerit Dei semis, nunc fieri multo <lb/>
            magis debet corruente iam mundo et malorum infestantium turbinibus<lb n="25"/>
            obsesso, ut qui cernimus coepisse iam grauia et scimus <lb/>
            inminere grauiora lucrum maximum conputemus, si istinc

<note type="footnote"> 2 Ps. 83, 2 aq. 10 1 Io. 2,15 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 de deo <hi rend="italic">G</hi> sicut scriptum est] dicens v 3 atria] altaria <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            dni 0 4 manere <hi rend="italic">G</hi> 5 nolontatis <hi rend="italic">S</hi> 8 iohannis 0 11 si quia <hi rend="italic">GOtJ</hi> <lb/>
            12 in <hi rend="italic">om. W</hi> 13 concnpiscentia c. e. et om. S 14 saecnli <hi rend="italic">S,</hi> mundi <lb/>
            <hi rend="italic">WGO</hi> quae...mundi <hi rend="italic">om. 0</hi> ex] et <hi rend="italic">G</hi> 15 mundi est <hi rend="italic">S</hi> 17 manebit <lb/>
            <hi rend="italic">OW</hi> quomodo... aeternum <hi rend="italic">om. S</hi> et da m. in aeternum <hi rend="italic">ponit inter</hi> <lb/>
            dilectissimi <hi rend="italic">et</hi> mente 0 18 et fide <hi rend="italic">W</hi> 19 dei uoluntatem dei <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            sumus S 20 pauore dl 81 exclusi S, exclusio O, excluso <hi rend="italic">WGv</hi> <lb/>
            21 hoc <hi rend="italic">W a. I. m. 2</hi> credemus S neque v 22 excidium S, excessum <lb/>
            <hi rend="italic">OWGv</hi> accersitionis <hi rend="italic">W,</hi> accersionis <hi rend="italic">G</hi> proprie TF* 23 et libenter <lb/>
            <hi rend="italic">otn. S</hi> 27 stinc <hi rend="italic">S,</hi> de saeculo 0 . uelocius <hi rend="italic">OWGv</hi> </note> <lb/>


<pb n="313"/>
            uelociter recedamus. si in habitaculo tuo parietes uetustate nutarent, <lb/>
            tecta desuper tremerent, domus iam fatigata, iam lassa <lb/>
            aedificiis senectute labentibus ruinam proximam minaretur, nonne <lb/>
            omni celeritate migrares? si nauigante te turbida et procellosa <lb/>
            tempestas fluctibus uiolentius excitatis praenuntiaret futura naufragia, <lb n="5"/>
            nonne portum uelocius peteres? mundus ecce nutat et <lb/>
            labitur et ruinam sui non iam senectute rerum sed fine testatur: <lb/>
            et tu non Deo gratias agis, non tibi gratularis quod exitu maturiore <lb/>
            subtractus ruinis et naufragiis et plagis imminentibus <lb/>
            exuaris ? <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>