Inprobat denique apostolus Paulus et obiurgat et culpat, si qui contristentur excessu suorum. nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et ceteri qui non habent spem. si enim credimus quia Iesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. eos contristari dicit in excessu suorum qui spem non habent. qui autem spe uiuimus et in Deum credimus et Christum passum esse pro nobis et resurrexisse confidimus in Christo manentes et per ipsum adque in ipso resurgentes quid aut ipsi recedere istinc de saeculo nolumus aut nostros recedentes quasi perditos lugemus et dolemus? ipso Christo Domino et Deo nostro monente et dicente: ego sum resurrectio. qui credit in me, licet moriatur, uiuet et omnis qui uiuit et credit in me non morietur in aeternum. si in Christo credimus, fidem uerbis et promissis eius habeamus: ut non morituri in aeternum ad Christum, cum quo et uicturi et regnaturi semper sumus, laeta securitate ueniamus. Quod interim morimur, ad inmortalitatem morte transgredimur nec potest uita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire. non est exitus iste sed transitus et temporali itinere decurso ad aeterna transgressus. quis non ad meliora festinet ? quis non 5 I Thess. 4,13 sq. 16 Io. 11, 25 sq. 1 si simulata G, simulata OSWv si ficta si\'