Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio, quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere DTCIPIT (racrpiT om . S) DE MORTA.LITATE SW, INCIPIT CAECILI CY- PBIANI DE MOETALITATE 0 G 2 plurimom G\' 3 est om. G mort. cop. praes. G 4 set S, et G stab. et fort. W 5 uiolentus 0, uolentis W\' 7 quia ex qui W m. 2, quoniam V animuerto W\' inbecillitatem 0 8 dulcidine SO mollitiae SGO 9 magis] maius v 10 easerere S 13 delicate mentes S 15 adgnoscere W ut solet, agnascire 0 16 sperat SO, spirat WV, adspirat G 17 turbinis 0 in nobis v turbatio SOWGV, cnnctatio v 18 euentura OWGV prouide 0 19 hortatur G, hortatusn 0\' 21 terre 0 ita saepius e pro ae praenuntiauit et cecinit, et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus aduersa crebrescere ante praemonuit. fiunt ecce quae dicta sunt, et quando fiunt quae ante praedicta sunt sequentur et quaecumque promissa sunt Domino ipso pollicente et dicente: cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei. regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo: praemium uitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam ueniunt: iam terrenis caelestia et magna paruis et caducis aeterna succedunt. quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et maestus. est nisi cui spes et fides deest? eius est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire. eius est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare.