<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Meminisse debemus uolxmtatem nos non nostram sed Dei facere. <lb/>
            debere secundum quod nos Dominus cottidie iussit orare. quam <lb/>
            praeposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem <lb/>
            fieri postulemus, quando euocat nos et arcessit de hoc mundo <lb n="15"/>
            Deus, non statim uoluntatis eius imperio pareamus! obnitimur <lb/>
            et reluctamur et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini <lb/>
            cum tristitia et maerore perducimur exeuntes istinc necessitatis <lb/>
            uinculo, non obsequio uoluntatis: et uolumus ab eo praemiis <lb/>
            caelestibus honorari ad quem uenimus inuiti. quid ergo<lb n="20"/>
            oramus et petimus ut adueniat regnum caelorum, si captiuitas <lb/>
            terrena delectat? quid precibus frequenter iteratis rogamus et <lb/>
            poscimus ut adceleret dies regni, si maiora desideria et uota potiora <lb/>
            sunt seruire istic diabolo quam regnare cum Christo ? 
</p></div></div></body></text></TEI>