Meminisse debemus uolxmtatem nos non nostram sed Dei facere. debere secundum quod nos Dominus cottidie iussit orare. quam praeposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem fieri postulemus, quando euocat nos et arcessit de hoc mundo Deus, non statim uoluntatis eius imperio pareamus! obnitimur et reluctamur et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini cum tristitia et maerore perducimur exeuntes istinc necessitatis uinculo, non obsequio uoluntatis: et uolumus ab eo praemiis caelestibus honorari ad quem uenimus inuiti. quid ergo oramus et petimus ut adueniat regnum caelorum, si captiuitas terrena delectat? quid precibus frequenter iteratis rogamus et poscimus ut adceleret dies regni, si maiora desideria et uota potiora sunt seruire istic diabolo quam regnare cum Christo ?