<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Sed fortasse aliquis opponat et dicat: choc me ergo in praesenti  <lb/>
            mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem <lb/>
            fueram et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena uirtute <lb n="20"/>
            deuoueram martyrio meo priuor, dum morte praeueniorJ. primo <lb/>
            in loco non est in tua potestate sed in Dei dignatione martyrium, <lb/>
            nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere. <lb/>
            tunc deinde Deus scrutator est renis et cordis et occultorum contemplator <lb/>
            et cognitor, uidet et conlaudat te et conprobat et qui <lb n="25"/>
            perspicit aput te paratam fuisse uirtutem reddit pro uirtute mercedem. <lb/>
            numquid Cain cum Deo munus offerret iam peremerat <lb/>
            fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus <lb/>
            ante damnauit. ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo

<note type="footnote"> 3 illnd <hi rend="italic">om. 0</hi> 4 illa <hi rend="italic">0</hi> 5 et feralis <hi rend="italic">om. W</hi> explorati <hi rend="italic">S</hi> men- <lb/>
            <hi rend="italic">tis O</hi> 6 examinant 8 <hi rend="italic">an prins om. S 7 pie oin. G</hi> miserantur 0 <lb/>
            8 deferant G1 9 furentes <hi rend="italic">S 10 extingnnt 81, extingnat G I</hi> 12 diuites <lb/>
            indigentibus <hi rend="italic">Baluzius</hi> 14 prestat <hi rend="italic">G</hi> 16 ista nobis <hi rend="italic">G</hi> 21 martyrio <hi rend="italic">G<lb/>
             sed in marg.:</hi> de martyrio 23 potest <hi rend="italic">SW1</hi> te <hi rend="italic">om. S</hi> 24 dein <hi rend="italic">W1</hi> <lb/>
            scrutatur 0 est <hi rend="italic">om. v</hi> et cordis <hi rend="italic">om. 0</hi> contemplator est <hi rend="italic">WO</hi> <lb/>
            25 et om. 0 et conlaudat te <hi rend="italic">S,</hi> te et laudat <hi rend="italic">OWGv</hi> 26 reddit <hi rend="italic">WO<lb/>
             (legi nequit in S),</hi> reddet <hi rend="italic">Ov</hi> 27 perimerat <hi rend="italic">WGl</hi> 28 concoeptum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            29 perniciosa <hi rend="italic">O W G,</hi> pericalosa S </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>


<pb n="308"/>
            prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, aput quos confessio <lb/>
            cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum <lb/>
            deditus Deo iudice coronatur. aliud est martyrio animum deesse, <lb/>
            aliud animo defuisse martyrium. qualem te inuenit Dominus cum <lb/>
            uocat talem pariter et iudicat, quando ipse testetur et dicat:<lb n="5"/>
            et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator <lb/>
            renis et cordis. nec enim sanguinem Deus nostrum sed fidem <lb/>
            quaerit. nam nec Abraham nec Isaac nec Iacob occisi sunt, sed <lb/>
            tamen fidei ac iustitiae meritis honorati inter patriarchas primi <lb/>
            esse meruerunt : ad quorum conuiuium congregatur quisque fidelis <lb n="10"/>
            et iustus et laudabilis inuenitur. 
</p></div></div></body></text></TEI>