<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Quid deinde illud, fratres dilectissimi, Quale est, quam pertinens,  <lb/>
            quam necessarium, quod pestis ista et lues quae horribilis <lb/>
            et feralis uidetur explorat iustitiam singulorum et mentes <lb n="5"/>
            humani generis examinat, an infirmis seruiant sani, an propinqui <lb/>
            cognatos pie diligant, an misereantur seruorum languentium <lb/>
            domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces <lb/>
            uiolentiam suam conprimant, an rapaces auaritiae furentis insatiabilem <lb/>
            semper ardorem uel metu mortis extinguant, an ceruicem <lb n="10"/>
            flectant superbi, an audaciam leniant inprobi, an pereuntibus <lb/>
            caris uel sic aliquid diuites largiantur et donent sine herede <lb/>
            morituri. ut nihil aliud mortalitas ista contulerit , hoc christianis <lb/>
            et Dei seruis plurimum praestitit quod martyrium coepimus <lb/>
            libenter adpetere, dum mortem discimus non timere. exercitia <lb n="15"/>
            sunt nobis ista, non funera: dant animo fortitudinis gloriam, <lb/>
            contemptu mortis praeparant ad coronam. 
</p></div></div></body></text></TEI>