Quid deinde illud, fratres dilectissimi, Quale est, quam pertinens, quam necessarium, quod pestis ista et lues quae horribilis et feralis uidetur explorat iustitiam singulorum et mentes humani generis examinat, an infirmis seruiant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur seruorum languentium domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces uiolentiam suam conprimant, an rapaces auaritiae furentis insatiabilem semper ardorem uel metu mortis extinguant, an ceruicem flectant superbi, an audaciam leniant inprobi, an pereuntibus caris uel sic aliquid diuites largiantur et donent sine herede morituri. ut nihil aliud mortalitas ista contulerit , hoc christianis et Dei seruis plurimum praestitit quod martyrium coepimus libenter adpetere, dum mortem discimus non timere. exercitia sunt nobis ista, non funera: dant animo fortitudinis gloriam, contemptu mortis praeparant ad coronam.