<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Quid deinde illud, fratres dilectissimi, Quale est, quam pertinens,  <lb/>
            quam necessarium, quod pestis ista et lues quae horribilis <lb/>
            et feralis uidetur explorat iustitiam singulorum et mentes <lb n="5"/>
            humani generis examinat, an infirmis seruiant sani, an propinqui <lb/>
            cognatos pie diligant, an misereantur seruorum languentium <lb/>
            domini, an deprecantes aegros non deserant medici, an feroces <lb/>
            uiolentiam suam conprimant, an rapaces auaritiae furentis insatiabilem <lb/>
            semper ardorem uel metu mortis extinguant, an ceruicem <lb n="10"/>
            flectant superbi, an audaciam leniant inprobi, an pereuntibus <lb/>
            caris uel sic aliquid diuites largiantur et donent sine herede <lb/>
            morituri. ut nihil aliud mortalitas ista contulerit , hoc christianis <lb/>
            et Dei seruis plurimum praestitit quod martyrium coepimus <lb/>
            libenter adpetere, dum mortem discimus non timere. exercitia <lb n="15"/>
            sunt nobis ista, non funera: dant animo fortitudinis gloriam, <lb/>
            contemptu mortis praeparant ad coronam. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Sed fortasse aliquis opponat et dicat: choc me ergo in praesenti  <lb/>
            mortalitate contristat quod qui paratus ad confessionem <lb/>
            fueram et ad tolerantiam passionis toto me corde et plena uirtute <lb n="20"/>
            deuoueram martyrio meo priuor, dum morte praeueniorJ. primo <lb/>
            in loco non est in tua potestate sed in Dei dignatione martyrium, <lb/>
            nec potes te dicere perdidisse quod nescis an merearis accipere. <lb/>
            tunc deinde Deus scrutator est renis et cordis et occultorum contemplator <lb/>
            et cognitor, uidet et conlaudat te et conprobat et qui <lb n="25"/>
            perspicit aput te paratam fuisse uirtutem reddit pro uirtute mercedem. <lb/>
            numquid Cain cum Deo munus offerret iam peremerat <lb/>
            fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus <lb/>
            ante damnauit. ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo

<note type="footnote"> 3 illnd <hi rend="italic">om. 0</hi> 4 illa <hi rend="italic">0</hi> 5 et feralis <hi rend="italic">om. W</hi> explorati <hi rend="italic">S</hi> men- <lb/>
            <hi rend="italic">tis O</hi> 6 examinant 8 <hi rend="italic">an prins om. S 7 pie oin. G</hi> miserantur 0 <lb/>
            8 deferant G1 9 furentes <hi rend="italic">S 10 extingnnt 81, extingnat G I</hi> 12 diuites <lb/>
            indigentibus <hi rend="italic">Baluzius</hi> 14 prestat <hi rend="italic">G</hi> 16 ista nobis <hi rend="italic">G</hi> 21 martyrio <hi rend="italic">G<lb/>
             sed in marg.:</hi> de martyrio 23 potest <hi rend="italic">SW1</hi> te <hi rend="italic">om. S</hi> 24 dein <hi rend="italic">W1</hi> <lb/>
            scrutatur 0 est <hi rend="italic">om. v</hi> et cordis <hi rend="italic">om. 0</hi> contemplator est <hi rend="italic">WO</hi> <lb/>
            25 et om. 0 et conlaudat te <hi rend="italic">S,</hi> te et laudat <hi rend="italic">OWGv</hi> 26 reddit <hi rend="italic">WO<lb/>
             (legi nequit in S),</hi> reddet <hi rend="italic">Ov</hi> 27 perimerat <hi rend="italic">WGl</hi> 28 concoeptum <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            29 perniciosa <hi rend="italic">O W G,</hi> pericalosa S </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>


<pb n="308"/>
            prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, aput quos confessio <lb/>
            cogitatur et martyrium mente concipitur, animus ad bonum <lb/>
            deditus Deo iudice coronatur. aliud est martyrio animum deesse, <lb/>
            aliud animo defuisse martyrium. qualem te inuenit Dominus cum <lb/>
            uocat talem pariter et iudicat, quando ipse testetur et dicat:<lb n="5"/>
            et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator <lb/>
            renis et cordis. nec enim sanguinem Deus nostrum sed fidem <lb/>
            quaerit. nam nec Abraham nec Isaac nec Iacob occisi sunt, sed <lb/>
            tamen fidei ac iustitiae meritis honorati inter patriarchas primi <lb/>
            esse meruerunt : ad quorum conuiuium congregatur quisque fidelis <lb n="10"/>
            et iustus et laudabilis inuenitur. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p> Meminisse debemus uolxmtatem nos non nostram sed Dei facere. <lb/>
            debere secundum quod nos Dominus cottidie iussit orare. quam <lb/>
            praeposterum est quamque peruersum, ut cum Dei uoluntatem <lb/>
            fieri postulemus, quando euocat nos et arcessit de hoc mundo <lb n="15"/>
            Deus, non statim uoluntatis eius imperio pareamus! obnitimur <lb/>
            et reluctamur et peruicacium more seruorum ad conspectum Domini <lb/>
            cum tristitia et maerore perducimur exeuntes istinc necessitatis <lb/>
            uinculo, non obsequio uoluntatis: et uolumus ab eo praemiis <lb/>
            caelestibus honorari ad quem uenimus inuiti. quid ergo<lb n="20"/>
            oramus et petimus ut adueniat regnum caelorum, si captiuitas <lb/>
            terrena delectat? quid precibus frequenter iteratis rogamus et <lb/>
            poscimus ut adceleret dies regni, si maiora desideria et uota potiora <lb/>
            sunt seruire istic diabolo quam regnare cum Christo ? 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p> Denique ut manifestius diuinae prouidentiae indicia clareseerent<lb n="25"/>
            quod Dominus praescius futurorum suis consulat ad ueram <lb/>
            salutem, cum quidam de collegis et consacerdotibus nostris

<note type="footnote"> 6 Apoc. 2, 23. </note>

<note type="footnote"> 1 praeuidente <hi rend="italic">0 G</hi> prospecta <hi rend="italic">OW G (in Ssyllaba</hi> pro <hi rend="italic">euanuit),</hi> perspecta <lb/>
            <hi rend="italic">Goldhorn</hi> 2 mente bene <hi rend="italic">G</hi> 3 est enim <hi rend="italic">v</hi> martyrum 0 deesse] defuisse <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 4 inuenerit <hi rend="italic">V</hi> deus <hi rend="italic">W</hi> 5 talem <hi rend="italic">Ws. I. m. 2</hi> iudicit 0 <lb/>
            quando... dicat <hi rend="italic">om. 0</hi> testatur <hi rend="italic">WG</hi> dicit <hi rend="italic">G</hi> 7 deus sanguinem <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            7 quaerit sed fidem v, desiderat sed fidem quaerit <hi rend="italic">Baluzius</hi> 8 sed <hi rend="italic">SO,</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">JVGv</hi> 10 quitq. <hi rend="italic">OW,</hi> quisquis <hi rend="italic">Gv,</hi> quisq«uis S 12 <hi rend="italic">dei om. S</hi> <lb/>
            lo cottidie] quottidie facere debere <hi rend="italic">S</hi> 14 cum <hi rend="italic">W 8. I. tn. 2</hi> 15 postulamlls <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> acccrsit <hi rend="italic">WG</hi> 16 non] nos S uoluntati eius et <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            obnitnnus <hi rend="italic">0</hi> 17 dei <hi rend="italic">G</hi> 18 merore <hi rend="italic">SJVG</hi> euntos <hi rend="italic">G</hi> 19 uoiimus <lb/>
            : jr <hi rend="italic">22 t-t pos.-l.uu. um.G</hi> 23 coIe.-..t W desiderariu&lt;V\' 2G con.-:olat 0 </note> <lb/>


<pb n="309"/>
            infirmitate defessus et de adpropinquante morte sollicitus commeatum <lb/>
            sibi precaretur, adstitit deprecanti et iam paene morienti iuuenis <lb/>
            honore et maiestate uenerabilis, statu celsus et clarus aspectu et <lb/>
            quem adsistentem sibi uix possit humanus aspectus oculis carnalibus <lb/>
            intueri, nisi quod talem uidere iam poterat de saeculo recessurus. <lb n="5"/>
            adque ille non sine quadam animi et uocis indignatione <lb/>
            infremuit et dixit: pati timetis, exire non uultis, quid faciam <lb/>
            uobis?&gt; increpantis uox et monentis, qui de persecutione sollicitus, <lb/>
            de arcessitione securus non consentit ad praesens desiderium <lb/>
            sed consulit in futurum. audiuit frater noster et collega <lb n="10"/>
            moriturus quod ceteris diceret. nam qui moriturus audiuit, ad <lb/>
            hoc audiuit ut diceret: audiuit non sibi ille sed nobis. nam quid <lb/>
            disceret iam recessurus? didicit immo remanentibus, ut dum <lb/>
            sacerdotem qui commeatum petebat increpitum esse conperimus, <lb/>
            quid cunctis expediat nosceremus. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Nobis quoque ipsis minimis et extremis quotiens reuelatum  <lb/>
            est, quam frequenter adque manifeste de Dei dignatione praeceptum <lb/>
            est, ut contestarer adsidue, ut publice praedicarem fratres <lb/>
            nostros non esse lugendos arcessitione dominica de saeculo <lb/>
            liberatos, cum sciamus non amitti sed praemitti, recedentes <lb n="20"/>
            praecedere, ut proficiscentes, ut nauigantes solent, desiderari <lb/>
            eos debere, non plangi nec accipiendas esse hic atras uestes, <lb/>
            quando illi ibi indumenta alba iam sumpserint, occasionem dandam <lb/>
            non esse gentilibus, ut nos merito ac iure reprehendant, <lb/>
            quod quos uiuere aput Deum dicimus ut extinctos et perditos <lb n="25"/>
            lugeamus et fidem quam sermone et uoce depromimus cordis et <lb/>
            pectoris testimonio non probemus. spei nostrae et fidei

<note type="footnote"> 1 de <hi rend="italic">om. S</hi> morte <hi rend="italic">SOWGV,</hi> iam morte <hi rend="italic">v</hi> 2 deprecaretnr S etiam <lb/>
            <hi rend="italic">W,</hi> et 0 moriente 0 3 uenerabiles <hi rend="italic">S</hi> 4 posset <hi rend="italic">v</hi> 8 uox est <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            sollicitis <hi rend="italic">v</hi> 9 accersitione <hi rend="italic">OW,</hi> accersione <hi rend="italic">G securis v</hi> 12 <hi rend="italic">alterwn</hi> <lb/>
            andiuit <hi rend="italic">om. S recte si correxeris</hi> diceret <hi rend="italic">in</hi> disceret 13 discere 0, <lb/>
            <hi rend="italic">sibi disceret v immo SOWGV, inio nobis v manentibus W</hi> 15 expeteat <lb/>
            0 agnosceremus <hi rend="italic">v</hi> 16 et <hi rend="italic">om. G</hi> 17 adqnS 0 de dei] <lb/>
            dedi 0 18 est <hi rend="italic">om. 0</hi> ut publice <hi rend="italic">BOWGV,</hi> et p. <hi rend="italic">v</hi> 19 accersitione <lb/>
            <hi rend="italic">WGV</hi> 20 non <hi rend="italic">BWOIVO,</hi> eos non Gt, non eos <hi rend="italic">v</hi> 21 et <hi rend="italic">(pro</hi> ut) nanigantes <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> desiderare <hi rend="italic">Gl</hi> 23 ibi <hi rend="italic">om. S</hi> occansionem <hi rend="italic">SGIO</hi> 24 iam <lb/>
            non <hi rend="italic">G</hi> 25 eztenctos <hi rend="italic">S</hi> et <hi rend="italic">ex</hi> nt <hi rend="italic">G m. 2</hi> 26 luceamns 0 per <lb/>
            fidem 0 uocie 0 et cordis et <hi rend="italic">G</hi> 27 testimonium 0 et] ac v </note> <lb/>


<pb n="310"/>
            praeuaricatores sumus, si simulata, si ficta, si fucata uidentur esse <lb/>
            quae dicimus. nihil prodest uerbis praeferre uirtutem et factis <lb/>
            destruere ueritatem. 
</p></div></div></body></text></TEI>