Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est multi ex nostris de saeculo liberantur. mortalitas ista Iudaeis et gentibus et Christi hostibus pestis est, Dei seruis salutaris excessus est. hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum iniustis. moriuntur et iusti, non est quod putetis malis et bonis interitum esse communem. ad refrigerium iusti uocantur, ad supplicium rapiuntur iniusti: datur uelocius tutela fidentibus, perfidis poena. inprouidi et ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad beneficia diuina nec quid nobis conferatur agnoscimus. excedunt ecce in pace tutae cum gloria sua uirgines uenientes antichristi minas et corruptelas et lupanaria non timentes. pueri periculum lubricae aetatis euadunt, ad continentiae adque innocentiae praemium feliciter ueniunt. tormenta iam non timet delicata matrona metum persecutionis et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate lucrata. pauore mortalitatis et temporis accenduntur trepidi, constringuntur remissi, excitantur ignaui, desertores conpelluntur ut redeant, gentiles coguntur ut credant, uetus fidelium populus ad quietem uocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore 1 uiae SGO, uitae Wv 2 eius om. W 5 hac] ac S mortem 0 6 recidente S 7 torqueret S conferatur G 8 differantur G 10 de saeculo om. 0 ista ut v gentilibua WGv 11 et] id est fort . hostilibus 01 dei BOWGY, ita dei v 12 discrimen 0 iniustis ex iustis G m. 2 13 putatis G bonis et malis Gv 14 ad (ante supplicium) W 8. 1. m. 2 15 perfides 0 16 diuina beneficia v 17 nec quid] nequid G agnuscimus 0 18 tutae] astutae S 8.I. sua om . 0 uenientes SOG1, preuenientes 02, uenientis Wv antechristi 0, om. S ad minas 8 20 continentiae adque om. G adque innocentiae om. S 21 ueniunt SOWGV, perueninnt v dilicata 0, deligata G meta S 22 celebritate G 23 ct delendum uel temporis in terroribus mutandum censet Routh trepidiiSF, tepidi OWGv 24 ignaui W 8. l. m. 2 25 redeant] reat S fidelium] credentium 0 26 uocatur om. G robore] labore 0 fortiore colligitur pugnaturus sine metu mortis, cum proelium uenerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit.