Sic et apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post carnis et corporis multa et grauia tormenta non uexari sed 1 Deut. 8, 2. 4 Deut. 13, 4. 1 dicat OWGv uexauit SOl 2 cognoscentur Wl, cognuscitur 0 3 sine non om. G 4 uos om. S, post temptat ponit v diligetis 0 5 diit TF 8. Z. m. 2 ? quia SG, qui OWv 8 ..qui S 9 quid ex quod W m. 2 faceris 0 10 iuberis Wl 13 camis G funeris 0 14 sit W offendicula S, scandala OWGv nec] ne G debilitet S frangat S 15 christianam recepit Routh ostendat S conluctationem 0 16 contemnen]sit S 18 uictori W 19 nauis gubernator Baiueius, nam gnb. v dinuscitur 0 20 periculum non om. S 21 cum est om. SOWGv, add. Vahlm ueritatis] uirtutis v 23 cumpagae 0 solida v 24 fortiora G 27 multa grauia S emendari se dicit aduersis, ut dum grauius adfligitur uerius probaretur. datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colafizet ut non extollar. propter quod ter Dominum rogaui ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea. uirtus enim in infirmitate perficitur. quando ergo infirmitas et inbecillitas et uastitas aliqua grassatur, tunc uirtus nostra perficitur, tunc fides si temptata perstiterit coronatur, sicut scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. hoc denique inter nos et ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in aduersis queruntur et murmurant, nos aduersa non auocant a uirtutis et fidei ueritate, sed conprobant in dolore.