<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> Sic Abraham Deo placuit, quia ut placeret Deo nec amittere <lb/>
            filium timuit nec gerere parricidium recusauit. qui filium non <lb/>
            potes lege et sortem ortalitatis amittere, quid faceres, si filium <lb/>
            iubereris occidere? ad omnia te paratum facere timor Dei et <lb n="10"/>
            fides debet. sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus <lb/>
            morbis adsidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de <lb/>
            liberis, de excedentibus caris funebris et tristis auulsio: non <lb/>
            sint tibi offendicula ista sed proelia, nec debilitent aut frangant <lb/>
            christiani fidem, sed potius ostendant in conluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia <lb n="15"/>
            futurorum bonorum. nisi praecesserit pugna, non potest esse <lb/>
            uictoria, cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur <lb/>
            uincentibus et corona. gubernator in tempestate dinoscitur, in <lb/>
            acie miles probatur. delicata iactatio est, cum periculum non est:<lb n="20"/>
            <hi rend="italic">cum est</hi> conflictatio in aduersis, probatio est ueritatis. arbor quae <lb/>
            alta radice fundata est uentis incumbentibus non mouetur et nauis <lb/>
            quae forti conpage solidata est pulsatur fluctibus nec foratur, et <lb/>
            quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt  <lb/>
            inanes paleae flatu portante rapiuntur. 
</p></div></div></body></text></TEI>