Sic Abraham Deo placuit, quia ut placeret Deo nec amittere filium timuit nec gerere parricidium recusauit. qui filium non potes lege et sortem ortalitatis amittere, quid faceres, si filium iubereris occidere? ad omnia te paratum facere timor Dei et fides debet. sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus morbis adsidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de liberis, de excedentibus caris funebris et tristis auulsio: non sint tibi offendicula ista sed proelia, nec debilitent aut frangant christiani fidem, sed potius ostendant in conluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia futurorum bonorum. nisi praecesserit pugna, non potest esse uictoria, cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur uincentibus et corona. gubernator in tempestate dinoscitur, in acie miles probatur. delicata iactatio est, cum periculum non est: cum est conflictatio in aduersis, probatio est ueritatis. arbor quae alta radice fundata est uentis incumbentibus non mouetur et nauis quae forti conpage solidata est pulsatur fluctibus nec foratur, et quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt inanes paleae flatu portante rapiuntur.