<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc tolerantiam iusti semper habuerunt, hanc apostoli disciplinam  <lb/>
            de Domini lege tenuerunt non mussitare in aduersis sed <lb/>
            quaecumque in saeculo accidunt fortiter et patienter excipere, <lb/>
            cum Iudaeorum populus hinc semper offenderit, quod aduersus <lb/>
            Deum frequentius murmuraret, sicut testatur in Numeris Dominus <lb n="20"/>
            Deus dicens: desinat murmuratio eorum a me, <lb/>
            et non morientur. murmurandum non est in aduersis, fratres <lb/>
            dilectissimi, sed patienter et fortiter quidquid acciderit <lb/>
            sustinendum, cum scriptum sit: sacrificium Deo spiritus <lb/>
            contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus <lb n="25"/>
            non despicit. in Deuteronomio quoque monet

<note type="footnote"> 1 Tob. 2, 14. 6 Tob. 12, 11 sq. 21 Nuin. 17, 25. 24 Ps. 50, 19. </note>

<note type="footnote"> 2 ad <hi rend="italic">S</hi> illi 0 3 tollerantiam 0 et fide <hi rend="italic">G</hi> timptatione 0 <lb/>
            4 dominum <hi rend="italic">V</hi> 5 maiore om. <hi rend="italic">V</hi> 6 relenare <hi rend="italic">S</hi> et confiteri om. <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            7 sarra <hi rend="italic">SOWGV,</hi> sarra nurua tua c 9 sepelieres <hi rend="italic">S,</hi> sepellires 0 <lb/>
            sunplicitcr] similiter <hi rend="italic">coni. Rigaltius; cf. p. 291, 5</hi> 10 quia] quando <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            11 abiste 0 condisti <hi rend="italic">SOWG1</hi> 12 et <hi rend="italic">om. Gv</hi> sum <hi rend="italic">G 8. 1. m. 2</hi> <lb/>
            dns <hi rend="italic">G</hi> 13 te <hi rend="italic">W m. 2</hi> 14 raphaelns 0 sanctus <hi rend="italic">S</hi> 17 in adaersis <lb/>
            non mnsitantes 0 18 accidnnt] aderant 0 accipere 11 19 offenderet <lb/>
            S 20 murmurarent <hi rend="italic">W,</hi> munnoraret <hi rend="italic">Oital. 21, 22</hi> 23 fortiter] <lb/>
            firmiter 0 quicquid <hi rend="italic">W,</hi> si quid <hi rend="italic">G</hi> accederit 0 25 contritum] contribulatum <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 26 despiciet <hi rend="italic">W</hi> (non despicit deus <hi rend="italic">G)</hi> moneat <hi rend="italic">OWGv</hi> <lb/>
            spiritus sanctus <hi rend="italic">om. G</hi> </note> <lb/>


<pb n="304"/>
            per Moysen Spiritus sanctus et dicit: Dominus Deus tuus uexabit te et <lb/>
            famem iniciet tibi, et cognoscetur in corde tuo <lb/>
            si bene custodieris praecepta eius siue non, et iterum: <lb/>
            temptat Dominus Deus uester uos ut sciat si diligitis <lb/>
            Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro<lb n="5"/>
            et ex tota anima uestra. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p> Sic Abraham Deo placuit, quia ut placeret Deo nec amittere <lb/>
            filium timuit nec gerere parricidium recusauit. qui filium non <lb/>
            potes lege et sortem ortalitatis amittere, quid faceres, si filium <lb/>
            iubereris occidere? ad omnia te paratum facere timor Dei et <lb n="10"/>
            fides debet. sit licet rei familiaris amissio, sit de infestantibus <lb/>
            morbis adsidua membrorum et cruenta uexatio, sit de uxore, de <lb/>
            liberis, de excedentibus caris funebris et tristis auulsio: non <lb/>
            sint tibi offendicula ista sed proelia, nec debilitent aut frangant <lb/>
            christiani fidem, sed potius ostendant in conluctatione uirtutem, cum contemnenda sit omnis iniuria malorum praesentium fiducia <lb n="15"/>
            futurorum bonorum. nisi praecesserit pugna, non potest esse <lb/>
            uictoria, cum fuerit in pugnae congressione uictoria, tunc datur <lb/>
            uincentibus et corona. gubernator in tempestate dinoscitur, in <lb/>
            acie miles probatur. delicata iactatio est, cum periculum non est:<lb n="20"/>
            <hi rend="italic">cum est</hi> conflictatio in aduersis, probatio est ueritatis. arbor quae <lb/>
            alta radice fundata est uentis incumbentibus non mouetur et nauis <lb/>
            quae forti conpage solidata est pulsatur fluctibus nec foratur, et <lb/>
            quando area fruges terit, uentos grana fortia et robusta contemnunt  <lb/>
            inanes paleae flatu portante rapiuntur. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="25"/>
            Sic et apostolus Paulus post naufragia, post flagella, post <lb/>
            carnis et corporis multa et grauia tormenta non uexari sed

<note type="footnote"> 1 Deut. 8, 2. 4 Deut. 13, 4. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 dicat OWGv uexauit SOl</hi> 2 cognoscentur Wl, cognuscitur 0 <lb/>
            3 sine non <hi rend="italic">om. G</hi> 4 uos <hi rend="italic">om. S, post</hi> temptat <hi rend="italic">ponit v</hi> diligetis 0 <lb/>
            5 diit <hi rend="italic">TF 8. Z. m. 2 </hi>? quia <hi rend="italic">SG,</hi> qui <hi rend="italic">OWv</hi> 8 ..qui <hi rend="italic">S</hi> 9 quid <hi rend="italic">ex</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">W m. 2</hi> faceris 0 10 iuberis Wl 13 camis <hi rend="italic">G</hi> funeris 0 <lb/>
            14 sit W offendicula <hi rend="italic">S,</hi> scandala <hi rend="italic">OWGv</hi> nec] ne <hi rend="italic">G</hi> debilitet S <lb/>
            frangat <hi rend="italic">S</hi> 15 christianam <hi rend="italic">recepit Routh</hi> ostendat S conluctationem <lb/>
            0 16 contemnen]sit <hi rend="italic">S</hi> 18 uictori W 19 nauis gubernator <lb/>
            <hi rend="italic">Baiueius,</hi> nam gnb. <hi rend="italic">v</hi> dinuscitur <hi rend="italic">0</hi> 20 periculum non om. <hi rend="italic">S</hi> 21 cum <lb/>
            est <hi rend="italic">om. SOWGv, add. Vahlm</hi> ueritatis] uirtutis <hi rend="italic">v</hi> 23 cumpagae 0 <lb/>
            solida v 24 fortiora <hi rend="italic">G</hi> 27 multa grauia <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>


<pb n="305"/>
            emendari se dicit aduersis, ut dum grauius adfligitur uerius probaretur. <lb/>
            datus est mihi, inquit, stimulus carnis meae, <lb/>
            angelus satanae qui me colafizet ut non extollar. <lb/>
            propter quod ter Dominum rogaui ut discederet a <lb/>
            me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea. uirtus <lb n="5"/>
            enim in infirmitate perficitur. quando ergo infirmitas <lb/>
            et inbecillitas et uastitas aliqua grassatur, tunc uirtus nostra <lb/>
            perficitur, tunc fides si temptata perstiterit coronatur, sicut <lb/>
            scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines <lb/>
            iustos temptatio tribulationis. hoc denique inter nos et <lb n="10"/>
            ceteros interest qui Deum nesciunt, quod illi in aduersis queruntur <lb/>
            et murmurant, nos aduersa non auocant a uirtutis et fidei <lb/>
            ueritate, sed conprobant in dolore. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Hoc quod nunc corporis uires solutus in fluxum uenter euiscerat,  <lb/>
            quod in faucium uulnera conceptus medullitus ignis exaestuat, <lb n="15"/>
            quod adsiduo uomitu intestina quatiuntur, quod oculi ui <lb/>
            sanguinis inardescunt, quod quorundam uel pedes uel aliquae <lb/>
            membrorum partes contagio morbidae putredinis amputantur, <lb/>
            quod per iacturas et damna corporum prorumpente languore uel <lb/>
            debilitatur incessus uel auditus obstruitur uel caecatur aspectus, <lb n="20"/>
            ad documentum proficit fidei. contra tot inpetus uastitatis et <lb/>
            mortis inconcussis animi uirtutibus congredi quanta pectoris <lb/>
            magnitudo est, quanta sublimitas in ruinis humani generis <lb/>
            stare rectum nec cum eis quibus spes in Deum nulla est iacere <lb/>
            prostratum et gratulari magis et temporis munus amplecti, quod <lb n="25"/>
            dum nostram fidem firmiter promimus et labore tolerato ad

<note type="footnote"> 2 II Cor. 12, 7 sq. 9 Sir. 27, 5. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 in aduersis <hi rend="italic">G,</hi> aduersus 01 comprobetur <hi rend="italic">v</hi> 2 inquit mihi <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            3 eolaphicet v 4 drEi 0 rogaui <hi rend="italic">YYs. l. m. 2</hi> 5 nam uirtus <hi rend="italic">OWGv</hi> <lb/>
            6 perficetur <hi rend="italic">0</hi> 7 et inbecillitas om. <hi rend="italic">S</hi> 8 temptata si <hi rend="italic">G</hi> persteterit <lb/>
            coronabitur 0 13 conprobant] corroborant v 14 uiris <hi rend="italic">S .. in G</hi> <lb/>
            (et <hi rend="italic">eras.)</hi> fluiu <hi rend="italic">S</hi> 15 uulnere <hi rend="italic">0</hi> 16 oculis 0 18 morbide putridinis <lb/>
            <hi rend="italic">0</hi> 19 iactura <hi rend="italic">S</hi> corporumpente <hi rend="italic">01</hi> (po <hi rend="italic">eras. m. 2)</hi> 20 obiruitur <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> obstituitur <hi rend="italic">0</hi> asspectus <hi rend="italic">G</hi> 21 uastitas 0, uastationis <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            22 inconcussi <hi rend="italic">v</hi> concredi <hi rend="italic">OG1</hi> 23 est etWG in ruinis <hi rend="italic">S,</hi> inter ruinas <lb/>
            <hi rend="italic">OWGrv</hi> generis humani v <hi rend="italic">24 rectum SOWGV, erectum v spes ex</hi> <lb/>
            sps <hi rend="italic">G m. 2</hi> 25 et <hi rend="italic">S, orn. OWGv</hi>. magis oportet <hi rend="italic">v</hi> 26 cum S <lb/>
            tirmiter] fortiter <hi rend="italic">v</hi> promemus <hi rend="italic">0</hi> </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>


<pb n="306"/>
            Christum per angustam Christi uiam pergimus, praemium uiae <lb/>
            eius et fidei ipso iudicante capiamus. mori plane timeat, sed qui <lb/>
            ex aqua et spiritu non renatus gehennae ignibus mancipatur. <lb/>
            mori timeat qui non Christi cruce et passione censetur. mori <lb/>
            timeat qui ad secundam mortem de hac morte transibit. mori<lb n="5"/>
            timeat quem de saeculo recedentem perennibus poenis aeterna <lb/>
            flamma torquebit. mori timeat cui hoc mora longiore confertur, <lb/>
            ut cruciatus eius et gemitus interim differatur. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p> Multi ex nostris in hac mortalitate moriuntur, hoc est multi <lb/>
            ex nostris de saeculo liberantur. mortalitas ista Iudaeis et gentibus<lb n="10"/>
            et Christi hostibus pestis est, Dei seruis salutaris excessus <lb/>
            est. hoc quod sine ullo discrimine generis humani cum iniustis. <lb/>
            moriuntur et iusti, non est quod putetis malis et bonis interitum <lb/>
            esse communem. ad refrigerium iusti uocantur, ad supplicium <lb/>
            rapiuntur iniusti: datur uelocius tutela fidentibus, perfidis poena. <lb n="15"/>
            inprouidi et ingrati sumus, fratres dilectissimi, ad beneficia <lb/>
            diuina nec quid nobis conferatur agnoscimus. excedunt ecce in <lb/>
            pace tutae cum gloria sua uirgines uenientes antichristi minas et <lb/>
            corruptelas et lupanaria non timentes. pueri periculum lubricae <lb/>
            aetatis euadunt, ad continentiae adque innocentiae praemium <lb n="20"/>
            feliciter ueniunt. tormenta iam non timet delicata matrona metum <lb/>
            persecutionis et manus cruciatusque carnificis moriendi celeritate <lb/>
            lucrata. pauore mortalitatis et temporis accenduntur trepidi, constringuntur <lb/>
            remissi, excitantur ignaui, desertores conpelluntur <lb/>
            ut redeant, gentiles coguntur ut credant, uetus fidelium populus <lb n="25"/>
            ad quietem uocatur, ad aciem recens et copiosus exercitus robore

<note type="footnote"> 1 uiae <hi rend="italic">SGO,</hi> uitae <hi rend="italic">Wv</hi> 2 eius om. <hi rend="italic">W</hi> 5 hac] ac <hi rend="italic">S</hi> mortem 0 <lb/>
            6 recidente S 7 <hi rend="italic">torqueret S</hi> conferatur <hi rend="italic">G</hi> 8 differantur <hi rend="italic">G</hi> 10 de <lb/>
            saeculo om. <hi rend="italic">0</hi> ista ut <hi rend="italic">v</hi> gentilibua <hi rend="italic">WGv</hi> 11 et] id est <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            hostilibus 01 dei <hi rend="italic">BOWGY,</hi> ita dei v 12 discrimen 0 iniustis <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            iustis <hi rend="italic">G m. 2</hi> 13 putatis <hi rend="italic">G</hi> bonis et malis <hi rend="italic">Gv</hi> 14 ad <hi rend="italic">(ante</hi> supplicium) <lb/>
            <hi rend="italic">W</hi> 8. <hi rend="italic">1. m. 2</hi> 15 perfides 0 16 diuina beneficia <hi rend="italic">v</hi> 17 nec quid] <lb/>
            nequid <hi rend="italic">G</hi> agnuscimus 0 18 tutae] astutae <hi rend="italic">S 8.I. sua om</hi>. 0 <lb/>
            uenientes <hi rend="italic">SOG1,</hi> preuenientes <hi rend="italic">02,</hi> uenientis <hi rend="italic">Wv</hi> antechristi 0, om. S <lb/>
            ad minas 8 20 continentiae adque <hi rend="italic">om. G</hi> adque innocentiae om. <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            21 ueniunt <hi rend="italic">SOWGV,</hi> perueninnt <hi rend="italic">v</hi> dilicata 0, deligata <hi rend="italic">G</hi> meta <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 celebritate <hi rend="italic">G</hi> 23 ct <hi rend="italic">delendum uel</hi> temporis <hi rend="italic">in</hi> terroribus <hi rend="italic">mutandum censet<lb/>
             Routh</hi> trepidiiSF, tepidi <hi rend="italic">OWGv</hi> 24 ignaui <hi rend="italic">W 8. l. m. 2</hi> 25 redeant] <lb/>
            reat <hi rend="italic">S</hi> fidelium] credentium <hi rend="italic">0</hi> 26 uocatur om. <hi rend="italic">G</hi> robore] labore 0 </note> <lb/>


<pb n="307"/>
            fortiore colligitur pugnaturus sine metu mortis, cum proelium <lb/>
            uenerit, qui ad militiam tempore mortalitatis accedit. 
</p></div></div></body></text></TEI>