<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p> Sic Iob post rerum damna, post pignerum funera uulneribus <lb/>
            quoque et uermibus grauiter adflictus non uictus est sed probatus,<lb n="10"/>
            qui in ipsis conflictationibus et doloribus suis patientiam religiosae <lb/>
            mentis ostendens ait: nudus exiui de matris utero, <lb/>
            nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit et Dominus <lb/>
            abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum <lb/>
            est. sit nomen Domini benedictum. et cum eum uxor <lb n="15"/>
            quoque conpelleret, ut ui doloris inpatiens aliquid aduersus <lb/>
            Deum querula et inuidiosa uoce loqueretur, respondit et dixit: <lb/>
            tamquam una ex insipientibus mulieribus locuta <lb/>
            es. si bona excepimus de manu Domini, mala non <lb/>
            tolerabimus? in his omnibus quae contigerunt ei <lb n="20"/>
            nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. <lb/>
            itaque illi Dominus Deus perhibet testimonium dicens: animaduertisti <lb/>
            puerum meum Iob? non enim est similis <lb/>
            illi quisquam in terris, homo sine querella, <lb/>
            uerus Dei cultor. et Tobias post opera magnifica, post misericordiae<lb n="25"/>
            suae multa et gloriosa praeconia caecitatem luminum <lb/>
            passus timens et benedicens in aduersis Deum per ipsam corporis <lb/>
            sui cladem creuit ad laudem, quem et ipsum uxor sua deprauare

<note type="footnote"> 4 Sir. 2, 1. 4. 5. 12 Iob 1, 21. 18 Iob 2,10. et 1, 22. <lb/>
            22 Iob 1, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 conditione <hi rend="italic">W G</hi> 2 sibi plus <hi rend="italic">G</hi> quam ceteris om. <hi rend="italic">0</hi> 4 dicens] <lb/>
            quae dicit <hi rend="italic">V</hi> 5 timore <hi rend="italic">ex</hi> more <hi rend="italic">W m</hi>. 2 8 argentum] <hi rend="italic">add</hi>. r: homines <lb/>
            uero receptibiles in camino humiliationis 9 pignorum <hi rend="italic">WOv</hi> 10 non <lb/>
            uictus <hi rend="italic">om. G</hi> 12 utero matris <hi rend="italic">Ov</hi> 13 sub terram ibo 0 et <hi rend="italic">W s. l. <lb/>
             m. 2, om. r</hi> 14 uisam est] placuit <hi rend="italic">V</hi> 16 quoque sua 11 17 dum G <lb/>
            quaerella 0 18 insipientibus <hi rend="italic">S, ineptis OWGv</hi> 19 eicepimusSfTr, <lb/>
            excipimus <hi rend="italic">0,</hi> suscepimus <hi rend="italic">v,</hi> exsuscepimus <hi rend="italic">G</hi> cur non Ov 20 toleramus <lb/>
            8 22 dns dš illi <hi rend="italic">G</hi> test. perh. <hi rend="italic">W</hi> 24 homo <hi rend="italic">om. S</hi> querela <hi rend="italic">Wv</hi> </note><lb/>


<pb n="303"/>
            temptauit dicens: ubi sunt iustitiae tuae? ecce quae <lb/>
            pateris. at ille circa timorem Dei stabilis et firmus et ad omnem <lb/>
            tolerantiam passionis fide religionis armatus temptationi <lb/>
            uxoris inualidae in dolore non cessit, sed magis Deum patientia <lb/>
            maiore promeruit, quem postmodum Raphael angelus conlaudat <lb n="5"/>
            et dicit: opera Dei reuelare et confiteri honorificum <lb/>
            est. nam quando orabas tu et Sarra ego optuli memoriam <lb/>
            orationis uestrae in conspectu claritatis <lb/>
            Dei: et cum sepelires tu mortuos simpliciter, et <lb/>
            quia non es cunctatus exurgere et derelinquere <lb n="10"/>
            prandium tuum et abisti et condidisti mortuum, <lb/>
            et missus sum temptare te: et iterum me misit Deus <lb/>
            curare te et Sarram nurum tuam: ego enim sum <lb/>
            Raphael, unus ex septem angelis sanctis qui adsistimus <lb/>
            et conuersamur ante claritatem Dei. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>