<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida <lb/>
            est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis <lb/>
            copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis <lb/>
            turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius <lb n="5"/>
            ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur, <lb/>
            tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi <lb/>
            uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel, <lb/>
            quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter <lb/>
            nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda <lb n="10"/>
            res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra <lb/>
            mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione <lb/>
            concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei <lb/>
            et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>