<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa008.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida <lb/>
            est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis <lb/>
            copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis <lb/>
            turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius <lb n="5"/>
            ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur, <lb/>
            tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi <lb/>
            uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel, <lb/>
            quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter <lb/>
            nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda <lb n="10"/>
            res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra <lb/>
            mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione <lb/>
            concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei <lb/>
            et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat,  <lb n="15"/>
            qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad <lb/>
            procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio, <lb/>
            quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis <lb/>
            hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans <lb/>
            ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella <lb n="20"/>
            et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere

<note type="footnote"> DTCIPIT (racrpiT <hi rend="italic">om</hi>. S) DE MORTA.LITATE <hi rend="italic">SW,</hi> INCIPIT CAECILI CY- <lb/>
            PBIANI DE MOETALITATE <hi rend="italic">0 G</hi> 2 plurimom <hi rend="italic">G\'</hi> 3 <hi rend="italic">est om. G</hi> mort. <lb/>
            cop. praes. <hi rend="italic">G</hi> 4 set S, et <hi rend="italic">G</hi> stab. et fort. <hi rend="italic">W</hi> 5 uiolentus 0, uolentis <lb/>
            W\' 7 quia <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">W m. 2,</hi> quoniam <hi rend="italic">V</hi> animuerto <hi rend="italic">W\'</hi> inbecillitatem <lb/>
            0 8 dulcidine SO mollitiae <hi rend="italic">SGO</hi> 9 magis] maius v 10 easerere <lb/>
            S 13 delicate mentes <hi rend="italic">S</hi> 15 adgnoscere <hi rend="italic">W ut solet,</hi> agnascire 0 <lb/>
            16 sperat <hi rend="italic">SO,</hi> spirat <hi rend="italic">WV,</hi> adspirat G 17 turbinis 0 in nobis v turbatio <lb/>
            <hi rend="italic">SOWGV,</hi> cnnctatio <hi rend="italic">v</hi> 18 euentura <hi rend="italic">OWGV</hi> prouide 0 <lb/>
            19 hortatur <hi rend="italic">G,</hi> hortatusn 0\' 21 terre <hi rend="italic">0 ita saepius</hi> e <hi rend="italic">pro</hi> ae</note> <lb/>


<pb n="298"/>
            praenuntiauit et cecinit, et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium <lb/>
            metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus <lb/>
            aduersa crebrescere ante praemonuit. fiunt ecce quae <lb/>
            dicta sunt, et quando fiunt quae ante praedicta sunt sequentur et <lb/>
            quaecumque promissa sunt Domino ipso pollicente et dicente:<lb n="5"/>
            cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam <lb/>
            in proximo est regnum Dei. regnum Dei, fratres <lb/>
            dilectissimi, esse coepit in proximo: praemium uitae et gaudium <lb/>
            salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper <lb/>
            amissa mundo transeunte iam ueniunt: iam terrenis caelestia <lb n="10"/>
            et magna paruis et caducis aeterna succedunt. quis hic anxietatis <lb/>
            et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et maestus. <lb/>
            est nisi cui spes et fides deest? eius est enim mortem timere <lb/>
            qui ad Christum nolit ire. eius est ad Christum nolle ire qui se <lb/>
            non credat cum Christo incipere regnare. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Scriptum est: iustum fide uiuere. si iustus es et fide <lb/>
            uiuis, si uere [in Deum] credis, cur non cum Christo futurus et <lb/>
            de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum uoceris amplecteris <lb/>
            et quod diabolo careas gratularis? Simeon denique ille <lb/>
            iustus qui uere iustus fuit, qui fide plena Dei praecepta seruauit,<lb n="20"/>
            cum ei diuinitus responsum fuisset quod non ante moreretur <lb/>
            quam Christum uidisset et Christus infans in templum cum <lb/>
            matre uenisset, agnouit in spiritu natum esse iam Christum, de <lb/>
            quo sibi fuerat ante praedictum: quo uiso sciuit se cito esse moriturum. <lb/>
            laetus itaque de morte iam proxima et de uicina

<note type="footnote"> 6 Luc. 21,31. 16 Rom. 1,17. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 cecinit <hi rend="italic">SOWGV,</hi> docuit <hi rend="italic">v</hi> 2 quatet Wl <hi rend="italic">sed corr. m. 2 in marg</hi>. <lb/>
            excuteret <hi rend="italic">ex</hi> exquateret <hi rend="italic">G m. 2</hi> 6 uideretis 0 7 est r. dni <hi rend="italic">G</hi> 9 laetitia <lb/>
            <hi rend="italic">SOWG et August. contra duas epist. Pelag. IV, 8, 22.,</hi> securitas <hi rend="italic">Balusius<lb/>
             </hi> 10 admissa <hi rend="italic">G</hi> transeuntem 0 uenit 0 iam] cum 0, et <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            11 succendunt <hi rend="italic">WIG I</hi> 13 est <hi rend="italic">om. W</hi> enim est <hi rend="italic">SG sed in G</hi> est a. <hi rend="italic">I. <lb/>
            m. 2</hi> 14 nollit <hi rend="italic">W,</hi> nollet <hi rend="italic">81</hi> eius...ire om. S, cuius <hi rend="italic">(pro</hi> eius)...ire <hi rend="italic">W <lb/>
            , <lb/>
            s. l. m. 2</hi> 15 credit <hi rend="italic">ex</hi> credat <hi rend="italic">W m. 2</hi> incipere] in perpetuo <hi rend="italic">Gronou. obs. <lb/>
            p. 627</hi> 16 est <hi rend="italic">SOWGV,</hi> est enim <hi rend="italic">v</hi> si <hi rend="italic">om. W</hi> 17 si] in dom si <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            in deum <hi rend="italic">OWG, om. S,</hi> in christum <hi rend="italic">v</hi> 18 de <hi rend="italic">om. S</hi> uocaris <hi rend="italic">G</hi> 19 gratuleris <lb/>
            <hi rend="italic">G2</hi> symeon <hi rend="italic">SOG</hi> 20 qui u. iustus <hi rend="italic">om. S</hi> 22 quam] nisi <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            cum matre in templum <hi rend="italic">G</hi> 25 que de morte iam <hi rend="italic">S s. I. m. 2</hi> uicina] diuina <lb/>
            <hi rend="italic">GW3</hi> arcesitione S, accersitione <hi rend="italic">WO,</hi> accersione <hi rend="italic">G</hi> </note><lb n="25"/>


<pb n="299"/>
            arcessitione securus accepit in manus puerum et benedicens Deum <lb/>
            exclamauit et dixit: nunc diI:ųittis seruum tuum, Domine, <lb/>
            secundum uerbum tuum in pace, quoniam <lb/>
            uiderunt oculi mei salutarem tuum, probans scilicet <lb/>
            adque contestans tunc esse semis Dei pacem, tunc liberam, tunc <lb n="5"/>
            tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti <lb/>
            sedis et securitatis aeternae portum petiuimus, quando expuncta <lb/>
            hac morte ad immortalitatem uenimus. illa est enim nostra pax, <lb/>
            illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum quid aliud in mundo quam pugna aduersus diabolum  <lb n="10"/>
            cotidie geritur, quam aduersus iacula eius et tela conflictationibus <lb/>
            adsiduis dimicatur? cum auaritia nobis, cum inpudicitia, <lb/>
            cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis, <lb/>
            cum inlecebris saecularibus adsidua et molesta luctatio. obsessa <lb/>
            mens hominis et undique diaboli infestatione uallata uix occurrit <lb n="15"/>
            singulis, uix resistit: si auaritia prostrata est, exsurgit libido: <lb/>
            si libido conpressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta <lb/>
            est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia <lb/>
            concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit. cogeris maledicere <lb/>
            quod diuina lex prohibet, conpelleris iurare quod non <lb n="20"/>
            licet. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Tot persecutiones cotidie animus patitur, tot periculis pectus;  <lb/>
            urgetur: et delectat hic inter diaboli gladios diu stare? cum magis <lb/>
            concupiscendum sit et optandum ad Christum subueniente <lb/>
            uelocius morte properare ipso instruente nos et dicente: amen <lb n="25"/>
            amen dico uobis quoniam uos plorabitis et plangetis, <lb/>
            saeculum autem gaudebit: uos tristes eritis,

<note type="footnote"> 2 Luc. 2, 29 sq. 25 Io. 16, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 manum <hi rend="italic">G</hi> dominum <hi rend="italic">Gv</hi> 2 <hi rend="italic">eiclaraauit... doraine om. G</hi> dimittes <lb/>
            <hi rend="italic">S,</hi> dimittas <hi rend="italic">W</hi> 4 salutare <hi rend="italic">OWGv</hi> 5 adque] at <hi rend="italic">G sed t in ras. <lb/>
            m. 2 7 petiraus OWGv</hi> 8 immortalitate 0 nostra] <hi rend="italic">ueia Balusius</hi> <lb/>
            10 diabulum <hi rend="italic">SO ita saepius</hi> 11 geritur] quaeritur <hi rend="italic">S</hi> 12 inpudititia <lb/>
            0 14 conluctatio; est <hi rend="italic">G,</hi> luctatio est <hi rend="italic">OWv et August. I. c. IV, <lb/>
            9, 27. et contra Iulianum Pelagianum II, 8,25</hi> 15 undique] utique <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            16 prostrata contempta <hi rend="italic">G</hi> 18 ninnlentia <hi rend="italic">W</hi> inuitat] irritat <hi rend="italic">coni. <lb/>
            South</hi> 19 abscindit <hi rend="italic">v</hi> 22 persecutionis <hi rend="italic">S</hi> animus cotidie <hi rend="italic">WGv et <lb/>
            August l. c</hi>. 23 nrguetnr <hi rend="italic">GO</hi> gladios] laqueos <hi rend="italic">aliquotcodd. August</hi>. <lb/>
            26 uos <hi rend="italic">W 8. 1. m. 2</hi> plangebitis <hi rend="italic">G</hi> 27 tristis <hi rend="italic">0</hi> </note><lb/>


<pb n="300"/>
            sed tristitia uestra in laetitiam ueniet. quis non tristitia <lb/>
            carere optet, quis non ad laetitiam uenire festinet ? quando <lb/>
            autem in laetitiam ueniat nostra tristitia Dominus denuo ipse <lb/>
            declarat dicens: iterum uidebo uos, et gaudebit cor <lb/>
            uestrum et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. <lb n="5"/>
            cum ergo Christum uidere gaudere sit nec possit esse gaudium <lb/>
            nostrum nisi quis uiderit Christum, quae caecitas animi quaeue <lb/>
            dementia est amare pressuras et poenas et lacrimas mundi et <lb/>
            non festinare potius ad gaudium quod numquam possit auferri. 
</p></div></div></body></text></TEI>