Etsi aput plurimos uestrum, fratres dilectissimi, mens solida est et fides firma et anima deuota quae ad praesentis mortalitatis copiam non mouetur, sed tamquam petra fortis et stabilis turbidos impetus mundi et uiolentos saeculi fluctus frangit potius ipsa nec frangitur, et temptationibus non uincitur sed probatur, tamen quia animaduerto in plebe quosdam uel inbecillitate animi uel fidei paruitate uel dulcedine saecularis uitae uel sexus mollitie uel, quod magis est, ueritatis errore minus stare fortiter nec pectoris sui diuinum adque inuictum robur exerere, dissimulanda res non fuit nec tacenda, quominus quantum nostra mediocritas sufficit uigore pleno et sermone de dominica lectione concepto delicatae mentis ignauia conprimatur et qui homo Dei et Christi esse iam coepit Deo et Christo dignus habeatur. Agnoscere enim se debet, fratres dilectissimi, qui Deo militat, qui positus in caelestibus castris diuina iam sperat, ut ad procellas et turbines mundi trepidatio nulla sit nobis, nulla turbatio, quando haec uentura praedixerit Dominus prouidae uocis hortatu instruens et docens et praeparans adque corroborans ecclesiae suae populum ad omnem tolerantiam futurorum: bella et fames et terrae motus et pestilentias per loca singula exurgere DTCIPIT (racrpiT om . S) DE MORTA.LITATE SW, INCIPIT CAECILI CY- PBIANI DE MOETALITATE 0 G 2 plurimom G\' 3 est om. G mort. cop. praes. G 4 set S, et G stab. et fort. W 5 uiolentus 0, uolentis W\' 7 quia ex qui W m. 2, quoniam V animuerto W\' inbecillitatem 0 8 dulcidine SO mollitiae SGO 9 magis] maius v 10 easerere S 13 delicate mentes S 15 adgnoscere W ut solet, agnascire 0 16 sperat SO, spirat WV, adspirat G 17 turbinis 0 in nobis v turbatio SOWGV, cnnctatio v 18 euentura OWGV prouide 0 19 hortatur G, hortatusn 0\' 21 terre 0 ita saepius e pro ae praenuntiauit et cecinit, et ne inopinatus nos et nouus rerum infestantium metus quateret, magis ac magis in nouissimis temporibus aduersa crebrescere ante praemonuit. fiunt ecce quae dicta sunt, et quando fiunt quae ante praedicta sunt sequentur et quaecumque promissa sunt Domino ipso pollicente et dicente: cum autem uideritis haec omnia fieri, scitote quoniam in proximo est regnum Dei. regnum Dei, fratres dilectissimi, esse coepit in proximo: praemium uitae et gaudium salutis aeternae et perpetua laetitia et possessio paradisi nuper amissa mundo transeunte iam ueniunt: iam terrenis caelestia et magna paruis et caducis aeterna succedunt. quis hic anxietatis et sollicitudinis locus est? quis inter haec trepidus et maestus. est nisi cui spes et fides deest? eius est enim mortem timere qui ad Christum nolit ire. eius est ad Christum nolle ire qui se non credat cum Christo incipere regnare. Scriptum est: iustum fide uiuere. si iustus es et fide uiuis, si uere [in Deum] credis, cur non cum Christo futurus et de Domini pollicitatione securus, quod ad Christum uoceris amplecteris et quod diabolo careas gratularis? Simeon denique ille iustus qui uere iustus fuit, qui fide plena Dei praecepta seruauit, cum ei diuinitus responsum fuisset quod non ante moreretur quam Christum uidisset et Christus infans in templum cum matre uenisset, agnouit in spiritu natum esse iam Christum, de quo sibi fuerat ante praedictum: quo uiso sciuit se cito esse moriturum. laetus itaque de morte iam proxima et de uicina 6 Luc. 21,31. 16 Rom. 1,17. 1 cecinit SOWGV, docuit v 2 quatet Wl sed corr. m. 2 in marg . excuteret ex exquateret G m. 2 6 uideretis 0 7 est r. dni G 9 laetitia SOWG et August. contra duas epist. Pelag. IV, 8, 22., securitas Balusius 10 admissa G transeuntem 0 uenit 0 iam] cum 0, et W 11 succendunt WIG I 13 est om. W enim est SG sed in G est a. I. m. 2 14 nollit W, nollet 81 eius...ire om. S, cuius (pro eius)...ire W , s. l. m. 2 15 credit ex credat W m. 2 incipere] in perpetuo Gronou. obs. p. 627 16 est SOWGV, est enim v si om. W 17 si] in dom si S in deum OWG, om. S, in christum v 18 de om. S uocaris G 19 gratuleris G2 symeon SOG 20 qui u. iustus om. S 22 quam] nisi G cum matre in templum G 25 que de morte iam S s. I. m. 2 uicina] diuina GW3 arcesitione S, accersitione WO, accersione G arcessitione securus accepit in manus puerum et benedicens Deum exclamauit et dixit: nunc diI:ųittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutarem tuum, probans scilicet adque contestans tunc esse semis Dei pacem, tunc liberam, tunc tranquillam quietem, quando de istis mundi turbinibus extracti sedis et securitatis aeternae portum petiuimus, quando expuncta hac morte ad immortalitatem uenimus. illa est enim nostra pax, illa fida tranquillitas, illa stabilis et firma et perpetua securitas. Ceterum quid aliud in mundo quam pugna aduersus diabolum cotidie geritur, quam aduersus iacula eius et tela conflictationibus adsiduis dimicatur? cum auaritia nobis, cum inpudicitia, cum ira, cum ambitione congressio est, cum carnalibus uitiis, cum inlecebris saecularibus adsidua et molesta luctatio. obsessa mens hominis et undique diaboli infestatione uallata uix occurrit singulis, uix resistit: si auaritia prostrata est, exsurgit libido: si libido conpressa est, succedit ambitio: si ambitio contempta est, ira exasperat, inflat superbia, uinolentia inuitat, inuidia concordiam rumpit, amicitiam zelus abscidit. cogeris maledicere quod diuina lex prohibet, conpelleris iurare quod non licet. Tot persecutiones cotidie animus patitur, tot periculis pectus; urgetur: et delectat hic inter diaboli gladios diu stare? cum magis concupiscendum sit et optandum ad Christum subueniente uelocius morte properare ipso instruente nos et dicente: amen amen dico uobis quoniam uos plorabitis et plangetis, saeculum autem gaudebit: uos tristes eritis, 2 Luc. 2, 29 sq. 25 Io. 16, 20. 1 manum G dominum Gv 2 eiclaraauit... doraine om. G dimittes S, dimittas W 4 salutare OWGv 5 adque] at G sed t in ras. m. 2 7 petiraus OWGv 8 immortalitate 0 nostra] ueia Balusius 10 diabulum SO ita saepius 11 geritur] quaeritur S 12 inpudititia 0 14 conluctatio; est G, luctatio est OWv et August. I. c. IV, 9, 27. et contra Iulianum Pelagianum II, 8,25 15 undique] utique S 16 prostrata contempta G 18 ninnlentia W inuitat] irritat coni. South 19 abscindit v 22 persecutionis S animus cotidie WGv et August l. c . 23 nrguetnr GO gladios] laqueos aliquotcodd. August . 26 uos W 8. 1. m. 2 plangebitis G 27 tristis 0 sed tristitia uestra in laetitiam ueniet. quis non tristitia carere optet, quis non ad laetitiam uenire festinet ? quando autem in laetitiam ueniat nostra tristitia Dominus denuo ipse declarat dicens: iterum uidebo uos, et gaudebit cor uestrum et gaudium uestrum nemo auferet a uobis. cum ergo Christum uidere gaudere sit nec possit esse gaudium nostrum nisi quis uiderit Christum, quae caecitas animi quaeue dementia est amare pressuras et poenas et lacrimas mundi et non festinare potius ad gaudium quod numquam possit auferri.