<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Ac multis proprius interitus satis non fuit: hortamentis mutuis  <lb/>
            in exitium populus inpulsus est, mors inuicem letali poculo propinata <lb/>
            est. ac ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes <lb/>
             quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli <lb n="10"/>
            quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti. <lb/>
            nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: nos nihil fecimus <lb/>
            nec derelicto cibo et poculo Domini ad profana contagia sponte <lb/>
            properauimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus <lb/>
             parricidas: illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt, <lb n="15"/>
            ut dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari <lb/>
            per alios ad consortium criminum iungimur, aliena fraude caperemur <lb/>
            ? 
</p></div></div></body></text></TEI>