Ac multis proprius interitus satis non fuit: hortamentis mutuis in exitium populus inpulsus est, mors inuicem letali poculo propinata est. ac ne quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti. nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: nos nihil fecimus nec derelicto cibo et poculo Domini ad profana contagia sponte properauimus: perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas: illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negauerunt, ut dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminum iungimur, aliena fraude caperemur ?