<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p> Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio nentatas nec <lb/>
            sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa <lb/>
            caligo caecasse, ut nihil remanserit luminis et lucis, unde diuina<lb n="5"/>
            praecepta perspici possint. si cladis causa cognoscitur, et medella <lb/>
            uulneris inuenitur. Dominus probari familiam suam uoluit <lb/>
            et quia traditam nobis diuinitus disciplinam pax longa corruperat, <lb/>
            iacentem fidem et paene dixerim dormientem censura caelestis <lb/>
            erexit, cumque nos peccatis nostris amplius mereremur,<lb n="10"/>
            clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne <lb/>
            quod gestum est exploratio potius quam persecutio uideretur. 
</p></div></div></body></text></TEI>