Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio nentatas nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil remanserit luminis et lucis, unde diuina praecepta perspici possint. si cladis causa cognoscitur, et medella uulneris inuenitur. Dominus probari familiam suam uoluit et quia traditam nobis diuinitus disciplinam pax longa corruperat, iacentem fidem et paene dixerim dormientem censura caelestis erexit, cumque nos peccatis nostris amplius mereremur, clementissimus Dominus sic cuncta moderatus est, ut hoc omne quod gestum est exploratio potius quam persecutio uideretur.