Vos uero, fratres, quorum timor Domini promis est et in ruina licet animus constitutus mali sui memor est, paenitentes ac dolentes peccata uestra perspicite, grauissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intellegentiam delicti uestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini nec tamen iam ueniam uindicantes. Deus quantum patris pietate indulgens semper et bonus est, tantum iudicis maiestate metuendus est. quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. alto uulneri diligens et longa medicina non desit, paenitentia crimine minor non sit. putasne tu Deum cito posse placari quem uerbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cuius templum sacrilega contagione uiolasti? putas facile eum misereri tui quem tuum non esse dixisti? orare oportet inpensius et rogare, diem luctu transigere, uigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrimosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere cineri, in cilicio et sordibus uolutari, post indumentum Christi perditum nullum iam uelle uestimentum, post diaboli cibum malle ieiunium, iustis operibus incumbere quibus peccata purgantur, 1 hominem 8 2 dom SR deum S non om. W 5 conloquium ex loquium W m. 2 contacium 8 . 6 illic om. R, solIa illic S, illic sola Pamelius 7 deo satisfaciat V 8 claudunt SR cum S 9 quorumdam 81 10 uera R, uere Sl adimatur SaW, admiratur SlR 11 uera om. R fratres dilectissimi v dmTS, in deum WRv 12 memor est ex merores et Sm.2 dolentes ex nolenter S m. 2 14 cordes 81 16 patria om. R 17 iudicii SIR 18 delinquimus R 19 sit] desit R 20 dominum Wv abnuisti] abnegasti R 22 eum et cito S sed et s. L m. 2 24 nocte R 25 strato solo S, strato suo R in cinere ex cicineri Sm. 2, et cinere R (in cinere cilicio v) 26 uolutare 81 27 uestitum Rv 28 incubare 81 eleemosynis frequenter insistere quibus a morte animae liberantur. quod aduersarius auferebat Christus accipiat, nec teneri iam nec amari patrimonium debet quo quis et deceptus et uictus est. pro hoste uitanda res, pro latrone fugienda, pro gladio metuenda possidentibus et ueneno. ad hoc tantum profuerit quod remansit, ut inde crimen et culpa redimatur. incunctanter et largiter fiat operatio, census omnis in medellam uulneris erogetur, opibus et facultatibus nostris qui de nobis iudicaturus est Dominus faeneretur. sic sub apostolis fides uiguit, sic primus credentium populus Christi mandata seruauit: prompti erant, largi erant. distribuendum per apostolos totum dabant et non talia delicta redimebant.