<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p> Eiusmodi homjnes quantum potestis etfugite, perniciosis contactibus <lb/>
            adhaerentes salubri cautione uitate. sermo eorum sicut <lb/>
            cancer serpit, conloquium uelut contagium transilit, noxia et <lb n="5"/>
            uenenata persuasio persecutione ipsa peius interficit. illic superest <lb/>
            paenitentia quae satisfaciat. qui autem paenitentiam criminis <lb/>
            tollunt satisfactionis uiam cludunt. ita fit ut dum temeritate <lb/>
            quorundam uel promittitur salus falsa uel creditur, spes <lb/>
            uerae salutis adimatur. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>