Eiusmodi homjnes quantum potestis etfugite, perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione uitate. sermo eorum sicut cancer serpit, conloquium uelut contagium transilit, noxia et uenenata persuasio persecutione ipsa peius interficit. illic superest paenitentia quae satisfaciat. qui autem paenitentiam criminis tollunt satisfactionis uiam cludunt. ita fit ut dum temeritate quorundam uel promittitur salus falsa uel creditur, spes uerae salutis adimatur.