Ananias, Azarias et Misahel inlustres ac nobiles pueri quominus exomologesim Deo faciant nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quieuerunt. bene sibi [licet] conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti humilitatem tamen tenere et Deo satisfacere nec inter ipsa gloriosa uirtutum suarum martyria destiterunt. loquitur scriptura diuina, stans, inquit, Azarias precatus est et aperuit os suum et exomologesim faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio igni. Daniel quoque post fidei adque innocentiae suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa . uirtutes ac laudes suas saepe repetitam ieiuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco ac cinere uolutatur exomologesim faciens dolenter et dicens: Domine Deus magnus et fortis et metuendus qui seruas testamentum et miserationem eis qui te diligunt et conseruant inperia tua, peccauimus, facinus admisimus, inpii fuimus, transgressi sumus ac deseruimus praecepta tua et iudicia tua, non audiuimus puerorum tuorum prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem terram. tibi, Domine, tibi iustitia, nobis autem confusio.