Ananias, Azarias et Misahel inlustres ac nobiles pueri quominus exomologesim Deo faciant nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quieuerunt. bene sibi [licet] conscii et Dominum fidei ac timoris obsequio saepe promeriti humilitatem tamen tenere et Deo satisfacere nec inter ipsa gloriosa uirtutum suarum martyria destiterunt. loquitur scriptura diuina, stans, inquit, Azarias precatus est et aperuit os suum et exomologesim faciebat Deo simul cum sodalibus suis in medio igni. Daniel quoque post fidei adque innocentiae suae multiplicem gratiam, post dignationem Domini circa . uirtutes ac laudes suas saepe repetitam ieiuniis adhuc promereri Deum nititur, in sacco ac cinere uolutatur exomologesim faciens dolenter et dicens: Domine Deus magnus et fortis et metuendus qui seruas testamentum et miserationem eis qui te diligunt et conseruant inperia tua, peccauimus, facinus admisimus, inpii fuimus, transgressi sumus ac deseruimus praecepta tua et iudicia tua, non audiuimus puerorum tuorum prophetarum quae locuti sunt in nomine tuo super reges nostros et omnes gentes et super omnem terram. tibi, Domine, tibi iustitia, nobis autem confusio. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promerenda Dei maiestate fecerunt: et nunc satisfacere Domino ac precari 8 Dan. 3, 25 (Prec. Az. u. 1.). 15 Dan. 9, 4 sq. 1 peccasse se W 2 dereliquisse 81 flere W\' 3 annanias W et om. Wv 4 exhomologesin W et ita semper facerent Rv 5 aestuantis S sibi licet W, licet sibi R, sibi S; licet uncis inclusi deum W 6 sepe W, se R 7 dno WRv ante satisfacere 5 litt. eras . (tamen ?) in W 10 simul] si R m. 2 sotalibus ex solibus W m. 2 11 ignis Rv 12 gratia R a di"ñi S sed a deletum 13 repetitaRSL 14 ac] et R, et in v 15 domin.us v fortis et magnus W, magnus fortis R et mctuendus om. V 16 tuum et miserationes v 17 conseruas R \'18 transgressi ex transsi S m.2 20 uerba puerorum v 21 quae] qui R 22 super] per S 28 tibi iustitia SW, iustitia VR, gloria, tibi iustitia v confusio faciei V 24 promeranda S, promerendo R 25 dtru S "druo ac S ct dum w, et deum Rv praecari S, rogare WRv detrectant qui Dominum negauerunt! quaeso uos, fratres, adquiescite salutaribus remediis, consiliis oboedite melioribus, cum lacrimis nostris uestras lacrimas iungite, cum nostro gemitu uestros gemitus copulate. rogamus uos ut pro uobis Dominum rogare possimus, preces ipsas ad uos prius uertimus quibus Deum pro uobis ut misereatur oramus. agite paenitentiam plenam, dolentis ac lamentantis animi probate maestitiam! I Nec uos quorundam moueat aut error inprouidus aut stupor uanus, qui cum teneantur in tam graui crimine percussi sunt animi caecitate, ut nec intellegant delicta nec plangant. indignantis Dei maior haec plaga est sicut scriptum est: et dedit illis Deus spiritum transpunctionis, et iterum: dilectum ueritatis non receperunt ut salui fierent. ac propterea mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed sibi placent in iniustitia. iniuste sibi placentes et transpunctae mentis alienatione dementes Domini praecepta contemnunt, medellam uulneris neclegunt, agere paenitentiam nolunt. ante admissum facinus inprouidi, post facinus obstinati, nec prius stabiles nec postmodum supplices, quando debuerant stare, iacuerunt, quando iacere et prosternere se Deo debent, stare se opinantur. pacem sibi ultro nemine dante sumpserunt, falsa pollicitatione seducti et apostatis ac perfidis iuncti errorem pro ueritate suscipiunt, 11 Es. 29,10. 12 II Thess. 2,10 sq. 1 deum R adqueecate W 2 saltibribus WRv oboediente R, obidite S 3 tria nestras lacrimas iungite 8 8. 1. m. 1 cum nostro gemitu uestros gemitus copolate S1, nostros gemitus tristis aestras lacrimas iungite 81, quae uitiosa eadem m. 1 correxerat in: nostros gemitna uestros gimitus copolate 4 dominum SV, deum WRv 5 dominum V 6 dolentes W 8 terror W 9 teneatur R graui SWBV, grandi v sunt ex sint Sm.2 10 a caecitate R 11 dnu S 12 spm ds S trans- pugnationis Sl delictum W 14 mittitS (nffinu LXX), mittet WRv operatione JS, orationem S erroris ex maeroris Sm.2 16 sed] et W placentibus R in om. RWl 17 iniusti W mentes W 18 neclecunt S 19 post inprouidi exhibet S: post facinus inprouidi, exp. m. 2 inprouidi post facinus om. R 22 prostere se S deo om. R 23 neminem RSl dantes praesumpserunt R sedecti Wl, seducunt R apostaticiis R 24 errore pro ueritatein 81 suscipiunt et R communicationem non communicantium ratam ducunt, hominibus contra Deum credunt qui contra homines Deo non crediderunt. Eiusmodi homjnes quantum potestis etfugite, perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione uitate. sermo eorum sicut cancer serpit, conloquium uelut contagium transilit, noxia et uenenata persuasio persecutione ipsa peius interficit. illic superest paenitentia quae satisfaciat. qui autem paenitentiam criminis tollunt satisfactionis uiam cludunt. ita fit ut dum temeritate quorundam uel promittitur salus falsa uel creditur, spes uerae salutis adimatur. Vos uero, fratres, quorum timor Domini promis est et in ruina licet animus constitutus mali sui memor est, paenitentes ac dolentes peccata uestra perspicite, grauissimum conscientiae crimen agnoscite, ad intellegentiam delicti uestri oculos cordis aperite, nec desperantes misericordiam Domini nec tamen iam ueniam uindicantes. Deus quantum patris pietate indulgens semper et bonus est, tantum iudicis maiestate metuendus est. quam magna deliquimus, tam granditer defleamus. alto uulneri diligens et longa medicina non desit, paenitentia crimine minor non sit. putasne tu Deum cito posse placari quem uerbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cuius templum sacrilega contagione uiolasti? putas facile eum misereri tui quem tuum non esse dixisti? orare oportet inpensius et rogare, diem luctu transigere, uigiliis noctes ac fletibus ducere, tempus omne lacrimosis lamentationibus occupare, stratos solo adhaerere cineri, in cilicio et sordibus uolutari, post indumentum Christi perditum nullum iam uelle uestimentum, post diaboli cibum malle ieiunium, iustis operibus incumbere quibus peccata purgantur, 1 hominem 8 2 dom SR deum S non om. W 5 conloquium ex loquium W m. 2 contacium 8 . 6 illic om. R, solIa illic S, illic sola Pamelius 7 deo satisfaciat V 8 claudunt SR cum S 9 quorumdam 81 10 uera R, uere Sl adimatur SaW, admiratur SlR 11 uera om. R fratres dilectissimi v dmTS, in deum WRv 12 memor est ex merores et Sm.2 dolentes ex nolenter S m. 2 14 cordes 81 16 patria om. R 17 iudicii SIR 18 delinquimus R 19 sit] desit R 20 dominum Wv abnuisti] abnegasti R 22 eum et cito S sed et s. L m. 2 24 nocte R 25 strato solo S, strato suo R in cinere ex cicineri Sm. 2, et cinere R (in cinere cilicio v) 26 uolutare 81 27 uestitum Rv 28 incubare 81 eleemosynis frequenter insistere quibus a morte animae liberantur. quod aduersarius auferebat Christus accipiat, nec teneri iam nec amari patrimonium debet quo quis et deceptus et uictus est. pro hoste uitanda res, pro latrone fugienda, pro gladio metuenda possidentibus et ueneno. ad hoc tantum profuerit quod remansit, ut inde crimen et culpa redimatur. incunctanter et largiter fiat operatio, census omnis in medellam uulneris erogetur, opibus et facultatibus nostris qui de nobis iudicaturus est Dominus faeneretur. sic sub apostolis fides uiguit, sic primus credentium populus Christi mandata seruauit: prompti erant, largi erant. distribuendum per apostolos totum dabant et non talia delicta redimebant.