<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Denique quanto et fide maiore et timore meliore sunt qui  <lb n="20"/>
            quamuis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam <lb/>
            tamen de hoc uel cogitauerunt, hoc ipsum aput sacerdotes Dei <lb/>
            dolenter et simpliciter confitentes exomologesim conscientiae faciant, <lb/>
            animi sui pondus exponant, salutarem medellam paruis <lb/>
             licet et modicis uulneribus exquirant scientes scriptum esse:

<note type="footnote"> 2 Matth. 6, 24. 7 Ps. 138,16. 9 I Sam. 16, 7. 11 Apoc. 2, 23. <lb/>
            14 Hier. 23, 23 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 fuerant 81 Udnuentis <hi rend="italic">W</hi> 2 faciendo... scriptum sit <hi rend="italic">add. R* in</hi> <lb/>
            ras. 3 domino qui <hi rend="italic">v</hi> 4 dicto <hi rend="italic">R</hi> oboediuit <hi rend="italic">R</hi> 5 uel <hi rend="italic">et</hi> uel crimine <lb/>
            <hi rend="italic">om.S 6 amisit WS1 dominum V fugere SWRV, subterfugere v</hi> <lb/>
            8 in <hi rend="italic">om. R</hi> 9 faciem <hi rend="italic">SWRV,</hi> facie <hi rend="italic">v</hi> 10 deus <hi rend="italic">SRV,</hi> deus autem <hi rend="italic">Wv</hi> <lb/>
            cor <hi rend="italic">SWV,</hi> corde <hi rend="italic">Rv</hi> 12 cordis et renis <hi rend="italic">W</hi> 13 nec] neco <hi rend="italic">S\'</hi> potest <lb/>
            (post <hi rend="italic">R)</hi> aliquis euadere <hi rend="italic">WRv</hi> 15 quodsi <hi rend="italic">R</hi> absconditis] abditis <hi rend="italic">W <lb/>
            16 post</hi> eum <hi rend="italic">add. v:</hi> nonne coelum et terram ego impleo; <hi rend="italic">om. verba. <lb/>
            SWRV</hi> uidet] perspicit <hi rend="italic">R</hi> 17 iudicaturus est <hi rend="italic">v</hi> 20 maiores-mėliores <lb/>
            v 21 libelli] belli <hi rend="italic">R</hi> 22 aput sacerdotes] et sacerdotibus <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            23 faciunt <hi rend="italic">WRv</hi> 24 exponunt <hi rend="italic">WRv</hi> 25 et <hi rend="italic">om. W</hi> exquirunt <hi rend="italic">WRv,</hi> <lb/>
            eicedara <hi rend="italic">S; fortasse corruptum ex</hi> expetant </note>

<note type="footnote"> III. </note>

<note type="footnote"> 17 </note> <lb n="25"/>


<pb n="258"/>
            Dens non deridetur. derideri et circumueniri Deus non potest <lb/>
            nec astutia aliqua fallente deludi. plus immo delinquit qui <lb/>
            secundum hominem Deum cogitans euadere se poenam criminis <lb/>
            credit, si non palam crimen admisit. Christus in praeceptis suis <lb/>
            dicit: qui confusus me fuerit, confundet eum filius <lb n="5"/>
            hominis: et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur <lb/>
            aut ueretur? quomodo potest esse cum Christo qui ad <lb/>
            Christum pertinere aut erubescit aut metuit ? minus plane peccauerit <lb/>
            non uidendo idola nec sub oculis circumstantis adque insultantis <lb/>
            populi sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus <lb n="10"/>
            suas funestis sacrificiis nec sceleratis cibis ora maculando. hoc eo <lb/>
            proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. facilius <lb/>
            potest ad ueniam criminis peruenire, non est tamen inmunis a <lb/>
            crimine: nec cesset in agenda paenitentia adque in Domini misericordia <lb/>
            deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti uidetur <lb n="15"/>
            in neglecta satisfactione cumuletur. 
</p></div></div></body></text></TEI>