Denique quanto et fide maiore et timore meliore sunt qui quamuis nullo sacrificii aut libelli facinore constricti, quoniam tamen de hoc uel cogitauerunt, hoc ipsum aput sacerdotes Dei dolenter et simpliciter confitentes exomologesim conscientiae faciant, animi sui pondus exponant, salutarem medellam paruis licet et modicis uulneribus exquirant scientes scriptum esse: 2 Matth. 6, 24. 7 Ps. 138,16. 9 I Sam. 16, 7. 11 Apoc. 2, 23. 14 Hier. 23, 23 sq. 1 fuerant 81 Udnuentis W 2 faciendo... scriptum sit add. R* in ras. 3 domino qui v 4 dicto R oboediuit R 5 uel et uel crimine om.S 6 amisit WS1 dominum V fugere SWRV, subterfugere v 8 in om. R 9 faciem SWRV, facie v 10 deus SRV, deus autem Wv cor SWV, corde Rv 12 cordis et renis W 13 nec] neco S\' potest (post R) aliquis euadere WRv 15 quodsi R absconditis] abditis W 16 post eum add. v: nonne coelum et terram ego impleo; om. verba. SWRV uidet] perspicit R 17 iudicaturus est v 20 maiores-mÄ—liores v 21 libelli] belli R 22 aput sacerdotes] et sacerdotibus R 23 faciunt WRv 24 exponunt WRv 25 et om. W exquirunt WRv, eicedara S; fortasse corruptum ex expetant III. 17 Dens non deridetur. derideri et circumueniri Deus non potest nec astutia aliqua fallente deludi. plus immo delinquit qui secundum hominem Deum cogitans euadere se poenam criminis credit, si non palam crimen admisit. Christus in praeceptis suis dicit: qui confusus me fuerit, confundet eum filius hominis: et Christianum se putat qui Christianus esse aut confunditur aut ueretur? quomodo potest esse cum Christo qui ad Christum pertinere aut erubescit aut metuit ? minus plane peccauerit non uidendo idola nec sub oculis circumstantis adque insultantis populi sanctitatem fidei profanando, non polluendo manus suas funestis sacrificiis nec sceleratis cibis ora maculando. hoc eo proficit ut sit minor culpa, non ut innocens conscientia. facilius potest ad ueniam criminis peruenire, non est tamen inmunis a crimine: nec cesset in agenda paenitentia adque in Domini misericordia deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti uidetur in neglecta satisfactione cumuletur.