Hoc circa infantem quae ad loquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. at uero ea quae aetate prouecta et in annis adultioribus constituta sacrificantibus latenter obrepsit non 1 accepite S 2 fugentes W minus sibi coni. Cauchius, minus suis Oxon . 3 relictal2 4 magistratfl S r m. 2) illic ei scripsi, illi ei Wv, illic SR idolium R quod] quo W 6 quod S, quo R, illud W immulatione S tradidere coepit R 7 sed] et W 8 nec i. p. potuit om. S 11 precis ex praeces SW m.2, precibus R nostrae om. R orationes Wl, orationibus R 12 aestu coepit v iactari et v uelut tortore] uel ultorem B 15 zaconus Sl 16 paruulam RSl 17 auertere] a uere S obturantibus v 21 sangnmem R pollutis om. S 22 est om. W 23 tenebrum S1 dmi S 24 fefellerunt ex fellerent S tn. 2 25 aligenum W sed g deletum m. 2 26 ad S1 eaq. R 27 ultioribus R sacrificantibus nobis v cibum sed gladium sibi sumens et uelut quaedam uenena letalia intra fauces et pectus admittens angi et anima exaestuante concludi postmodum coepit et pressuram non iam persecutionis sed delicti sui passa palpitans et tremens concidit. inpunitum diu non fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen. quae fefellerat hominem Deum sensit ultorem. et cum quaedam arcam suam in quo Domini sanctum fuit manibus inmundis temptasset aperire, igne inde surgente deterrita est ne auderet adtingere. et alius qui et ipse maculatus sacrificio a sacerdote celebrato partem cum ceteris ausus est latenter accipere, sanctum Domini edere et contrectare non potuit, cinerem ferre se apertis manibus inuenit. documento unius ostensum est Dominum recedere cum negatur nec inmerenti ad salutem prodesse quod sumitur, quando gratia salutaris in cinerem sancto fugiente mutetur. quam multi cottidie inmundis spiritibus adinplentur, quam multi usque ad insaniam mentis excordes dementiae furore quatiuntur! nec necesse est ire per exitus singulorum, cum per orbis multiformes ruinas tam delictorum poena sit uaria quam delinquentium multitudo numerosa. unusquisque consideret non quid alius passus sit sed quid pati et ipse mereatur, nec euasisse se credat, si eum interim poena distulerit, cum timere plus debeat quem sibi Dei iudicis ira seruauit.