<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Praesente ac teste me ipso accipite quid euenerit. parentes  <lb/>
            forte fugientes dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento <lb/>
            paruulam filiam reliquerunt. relictam nutrix detulit ad <lb/>
            magistratus. illic ei aput idolum quo populus confluebat, quod <lb/>
             carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum, <lb n="5"/>
            quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. <lb/>
            recepit filiam postmodum mater. sed facinus puella <lb/>
            commissum tam loqui et indicare non potuit quam nec intellegere <lb/>
            prius potuit nec arcere. ignoratione igitur obreptum est, ut <lb/>
             sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. sed enim puella <lb n="10"/>
            mixta cum sanctis precis nostrae et orationis inpatiens nunc ploratu <lb/>
            concuti, nunc mentis aestu fluctuabunda iactari, uelut tortore <lb/>
            cogente quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus <lb/>
            adhuc annis rudis anima fatebatur. ubi uero sollemnibus <lb/>
            adinpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit et accipientibus <lb n="15"/>
            ceteris locus eius aduenit, faciem suam paruula instinctu <lb/>
            diuinae maiestatis auertere, os labiis obdurantibus premere, <lb/>
            calicem recusare. perstitit tamen diaconus et reluctanti <lb/>
            licet de sacramento calicis infudit. tunc sequitur singultus et uomitus. <lb/>
             in corpore adque ore uiolato eucharistia permanere non <lb n="20"/>
            potuit, sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis uisceribus <lb/>
            erupit. tanta est potestas Domini, tanta maiestas: secreta <lb/>
            tenebrarum sub eius luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec <lb/>
            occulta crimina fefellerunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>