Praesente ac teste me ipso accipite quid euenerit. parentes forte fugientes dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento paruulam filiam reliquerunt. relictam nutrix detulit ad magistratus. illic ei aput idolum quo populus confluebat, quod carnem necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum, quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium supererat, tradiderunt. recepit filiam postmodum mater. sed facinus puella commissum tam loqui et indicare non potuit quam nec intellegere prius potuit nec arcere. ignoratione igitur obreptum est, ut sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. sed enim puella mixta cum sanctis precis nostrae et orationis inpatiens nunc ploratu concuti, nunc mentis aestu fluctuabunda iactari, uelut tortore cogente quibus poterat indiciis conscientiam facti in simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur. ubi uero sollemnibus adinpletis calicem diaconus offerre praesentibus coepit et accipientibus ceteris locus eius aduenit, faciem suam paruula instinctu diuinae maiestatis auertere, os labiis obdurantibus premere, calicem recusare. perstitit tamen diaconus et reluctanti licet de sacramento calicis infudit. tunc sequitur singultus et uomitus. in corpore adque ore uiolato eucharistia permanere non potuit, sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis uisceribus erupit. tanta est potestas Domini, tanta maiestas: secreta tenebrarum sub eius luce detecta sunt, sacerdotem Dei nec occulta crimina fefellerunt.