<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p> Accipe potius et admitte quae loquimur. quid surdae aures salutaria <lb/>
            praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi <lb/>
            paenitentiae iter non uident quod obtendimus? quid praeclusa et <lb/>
            alienata mens remedia uitalia non conspicit quae de scripturis <lb/>
            caelestibus et discimus et docemus ? aut si incredulis quibusdam<lb n="10"/>
            minor fides est futurorum, uel praesentibus terreantur. ecce <lb/>
            eorum qui negauerunt quae supplicia conspicimus, quos eorum <lb/>
            tristes exitus flemus! nec hic esse sine poena possunt, quamuis <lb/>
            necdum [poenae] dies uenerit. plectuntur interim quidam, quo <lb/>
            ceteri dirigantur. exempla sunt omnium tormenta paucorum. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>