Accipe potius et admitte quae loquimur. quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi paenitentiae iter non uident quod obtendimus? quid praeclusa et alienata mens remedia uitalia non conspicit quae de scripturis caelestibus et discimus et docemus ? aut si incredulis quibusdam minor fides est futurorum, uel praesentibus terreantur. ecce eorum qui negauerunt quae supplicia conspicimus, quos eorum tristes exitus flemus! nec hic esse sine poena possunt, quamuis necdum [poenae] dies uenerit. plectuntur interim quidam, quo ceteri dirigantur. exempla sunt omnium tormenta paucorum.