Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse aput eum, quam fidem credas, quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformauit? alta et recta ceruix nec quia cecidit inflexa est: tumens animus et superbus nec quia uictus est fractus est. iacens stantibus et integris uulneratus minatur et quod non statim Domini corpus inquinatis manibus accipiat aut ore polluto Domini sanguinem bibat, sacerdotibus sacrilegus irascitur. adque — o tuam nimiam, furiose, dementiam! — irasceris ei qui abs te iram Dei auertere nititur, ei minaris qui pro te 3 Es. 42, 24 sq. 8 Es. 59, 1 sq. 1 si om. S deo ignorante S, ignaro deo WRv permittente ex permittenoum S m. 2 ipso S, illo WRv 2 cum doccat v indocebiles Sl, indociles 82WRv 3 quae om. R direptione W 4 iacob et om. S israhel eia WS2, istraheles S\', israhel R 5 noluerunt SV, . nolebant WR 7 animationis suae om. S ac] et S 8 nunquid SW 9 grauabit W 10 deum] dom S peccata S, delicta WRv; cf. test. III 4i p.152 11 nertit W 12 delicta potius Rv dereputemus Sl nostri SW, nostra Rv; cf. indicem s . u. nostri reuoluentes S\'v, auol- uentes Sl 14 domini] et dni ex nostris Sm. 2 abiecisse SR V, et abiecisse Wv 15 reuoluisse Sl 16 boni] bo R 17 credam credasU 18 erecta S\'R; cf. Gronou. obs. p. 570 20 uulneratis 81 21 aut ore,SW\', ut ore W\', auctore R 22 irascatur S\' 23 adque o] at quo R 24 auertere iram dei WRv ei] et SR Domini misericordiam deprecatur, qui uulnus tuum sentit quod ipse non sentis, qui pro te lacrimas fundit quas ipse forsitan non fundis. oneras adhuc crimen et cumulas et cum ipse sis inplacabilis ad antistites et sacerdotes Dei, putas circa te Dominum posse placari? ,.