<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Nisi si haec Deo ignorante gesta sunt aut non permittente ipso  <lb/>
            omnia ista uenerunt: doceat indocibiles et admoneat inmemores <lb/>
            scriptura diuina quae loquitur dicens: quis dedit in direptionem <lb/>
            Iacob et Israhel eis qui praedabantur illum? <lb/>
             nonne Deus cui peccauerunt et noluerunt in uiis eius <lb n="5"/>
            ambulare neque audire legem eius? et superduxit <lb/>
            super eos iram animationis suae. et alibi testatur ac <lb/>
            dicit: numquid non ualet manus Dei ut saluos faciat <lb/>
            aut grauauit aurem ut non exaudiat? sed peccata <lb/>
             uestra inter uos et Deum separant et propter peccata <lb n="10"/>
            uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. <lb/>
            delicta nostra reputemus, actus nostri et animi secreta uoluentes <lb/>
            conscientiae merita ponderemus. redeat in cor nostrum non ambulasse <lb/>
            nos in uiis Domini, abiecisse legem Dei, praecepta eius <lb/>
            et monita salutaria numquam seruare uoluisse. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>