Nisi si haec Deo ignorante gesta sunt aut non permittente ipso omnia ista uenerunt: doceat indocibiles et admoneat inmemores scriptura diuina quae loquitur dicens: quis dedit in direptionem Iacob et Israhel eis qui praedabantur illum? nonne Deus cui peccauerunt et noluerunt in uiis eius ambulare neque audire legem eius? et superduxit super eos iram animationis suae. et alibi testatur ac dicit: numquid non ualet manus Dei ut saluos faciat aut grauauit aurem ut non exaudiat? sed peccata uestra inter uos et Deum separant et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. delicta nostra reputemus, actus nostri et animi secreta uoluentes conscientiae merita ponderemus. redeat in cor nostrum non ambulasse nos in uiis Domini, abiecisse legem Dei, praecepta eius et monita salutaria numquam seruare uoluisse.