<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p> In euangelio Dominus loquitur dicens: qui confessus me <lb/>
            fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram <lb/>
            patre meo qui est in caelis: qui autem me <lb/>
            negauerit, et ego negabo eum. si negantem non negat,<lb n="10"/>
            nec confitentem confitetur. non potest euangelium in parte consistere <lb/>
            et in parte nutare. aut utrumque oportet ualeat aut utrumque <lb/>
            uim amittat amittat. si negantes rei criminis non erunt, nec <lb/>
            confitentes praemium uirtutis accipiunt. porro si fides quae uicerit <lb/>
            coronatur, necesse est et uicta perfidia puniatur. ita martyres<lb n="15"/>
            aut nihil possunt, si euangelium solui potest, aut si euangelium <lb/>
            solui non potest, contra euangelium facere non possunt <lb/>
            qui de euangelio martyres fiunt. nemo, fratres dilectissimi, nemo <lb/>
            infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et <lb/>
            coronas. manet incorruptae fidei robur incolume, nec dicere aliquid<lb n="20"/>
            aut facere contra Christum potest cuius et spes et fides et uirtus <lb/>
            et gloria omnis in Christo est: ut ab episcopis contra mandatum <lb/>
            Dei fiat, auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt. <lb/>
            an quisquam maior Deo aut diuina bonitate clementior qui aut <lb/>
            infectum uelit quod passus est Deus fieri aut quasi illi minus<lb n="25"/>
            potestatis ad protegendam ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo <lb/>
            putet posse seruari ?

<note type="footnote"> 7 Luc. 12, 8 sq. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 hominos B pecura Sl</hi> faerit 121 hiiJS, hi iusti F <hi rend="italic">2 noe et om. <lb/>
            R, sed in marg. add. m</hi>. 1 et noe 3 sed ipsi v 8 <hi rend="italic">et</hi> 10 et ego <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            eum] illumiS 9 in caelis est <hi rend="italic">WBv</hi> 11 parte-parte] patre-patre <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            12 aut...ualeat <hi rend="italic">om. R</hi> oportet] necesse est <hi rend="italic">S 8. 1. m. 2</hi> 13 negantis <lb/>
            81 erunt] sunt <hi rend="italic">V</hi> 14 accipiunt <hi rend="italic">SWRV,</hi> accipient v 15 et <hi rend="italic">SWBV,</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">v</hi> 17 non potest solui łJ, solui contra potest <hi rend="italic">S sed</hi> contra <hi rend="italic">deletum <lb/>
            m. 2</hi> 19 gloriam <hi rend="italic">Sv</hi> 20 incorrupte <hi rend="italic">Sl,</hi> incorruptum <hi rend="italic">B</hi> 21 cuius.... <lb/>
            <hi rend="italic">1.22</hi> est <hi rend="italic">om. S</hi> 23 dei fiat <hi rend="italic">ex</hi> deus fiat <hi rend="italic">S m. 2</hi> 24 diuina bonitate] ditlinallore <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> (diuino <hi rend="italic">corr. m. 2); fortasse</hi> diuino fauore 25 infectum] non <lb/>
            factum <hi rend="italic">V</hi> 26 ad] est ad <hi rend="italic">B</hi> nos <hi rend="italic">om. R</hi> suo <hi rend="italic">ex</hi> suos <hi rend="italic">S m. 2</hi> </note>

<pb n="253"/>
             
</p></div></div></body></text></TEI>