In euangelio Dominus loquitur dicens: qui confessus me fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo qui est in caelis: qui autem me negauerit, et ego negabo eum. si negantem non negat, nec confitentem confitetur. non potest euangelium in parte consistere et in parte nutare. aut utrumque oportet ualeat aut utrumque uim amittat amittat. si negantes rei criminis non erunt, nec confitentes praemium uirtutis accipiunt. porro si fides quae uicerit coronatur, necesse est et uicta perfidia puniatur. ita martyres aut nihil possunt, si euangelium solui potest, aut si euangelium solui non potest, contra euangelium facere non possunt qui de euangelio martyres fiunt. nemo, fratres dilectissimi, nemo infamet martyrum dignitatem, nemo eorum glorias destruat et coronas. manet incorruptae fidei robur incolume, nec dicere aliquid aut facere contra Christum potest cuius et spes et fides et uirtus et gloria omnis in Christo est: ut ab episcopis contra mandatum Dei fiat, auctores esse non possunt qui ipsi Dei mandata fecerunt. an quisquam maior Deo aut diuina bonitate clementior qui aut infectum uelit quod passus est Deus fieri aut quasi illi minus potestatis ad protegendam ecclesiam suam fuerit, auxilio nos suo putet posse seruari ? 7 Luc. 12, 8 sq. 1 hominos B pecura Sl faerit 121 hiiJS, hi iusti F 2 noe et om. R, sed in marg. add. m . 1 et noe 3 sed ipsi v 8 et 10 et ego om. R eum] illumiS 9 in caelis est WBv 11 parte-parte] patre-patre S 12 aut...ualeat om. R oportet] necesse est S 8. 1. m. 2 13 negantis 81 erunt] sunt V 14 accipiunt SWRV, accipient v 15 et SWBV, ut v 17 non potest solui łJ, solui contra potest S sed contra deletum m. 2 19 gloriam Sv 20 incorrupte Sl, incorruptum B 21 cuius.... 1.22 est om. S 23 dei fiat ex deus fiat S m. 2 24 diuina bonitate] ditlinallore S (diuino corr. m. 2); fortasse diuino fauore 25 infectum] non factum V 26 ad] est ad B nos om. R suo ex suos S m. 2