Ceterum si quis praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare se cunctis putat posse aut audet Domini praecepta rescindere, non tantum nihil prodest sed et obest lapsis. prouocasse est iram non seruasse sententiam nec misericordiam prius Domini deprecandam putare, sed contempto Domino de sua facilitate praesumere. sub ara Dei animae occisorum martyrum clamant magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et requiescere ac patientiam tenere adhuc iubentur. et quemquam posse aliquis existimat remittendis passim donandisque peccatis bonum fieri contra iudicem uelle aut prius quam uindicetur ipse alios posse defendere? mandant aliquid martyres fieri: si iusta, si licita, si non contra ipsum Dominum a Dei sacerdote facienda: sit obtemperantis facilis et prona consensio, si petentis fuerit religiosa moderatio. mandant aliquid martyres fieri: si scripta non sunt in Domini lege quae mandant, ante est ut sciamus illos de Domino inpetrasse quod postulant, tunc facere quod mandant. neque enim statim uideri potest diuina maiestate concessum quod fuerit humana pollicitatione promissum.