Emersit enim, fratres dilectissimi, nouum genus cladis et quasi parum persecutionis procella saeuierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies. contra euangelii uigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorundam laxatur incautis conmunicatio, inrita et falsa pax, periculosa dantibus et nihil accipientibus profutura. non quaerunt 9 Ea. 3,12. -14 Apoc. 3,19. 2 manarat Sl semostulatis S*, seminsti*»latis W, semiusti latiR 4 quam nim quas plagas S 6 excusato pressum R 8 eo WB, ego S, ideo v 9 satisfactiones 81 est ex sit Sm. 2 10 errore 81 semitas v 12 sumministrat WS7 13 ille om. R adqui S, atque R redarguitur W 14 ad W 8. I. m. 2 16 et om. W dñÎi SWV, arts R, dei v 17 tumentis 81 18 et] et in WRv 21 conquiratur R 22 agit WS1 25 adcessit S 27 euuangelio S* lege 81 28 inrita et ex inritat S m . 2 sanitatis patientiam nec ueram de satisfactione medicinam: paenitentia de pectoribus exclusa est, grauissimi extremique delicti memoria sublata est. operiuntur morientium uulnera et plaga letalis altis et profundis uisceribus infixa dissimulato dolore contegitur. a diaboli aris reuertentes ad sanctum Domini sordidis et infectis nidore manibus accedunt, mortiferos idolorum cibos adhuc paene ructantes exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus et contagia funesta redolentibus Domini corpus inuadunt, quando occurrat scriptura diuina et clamet et dicat: omnismundus manducabit carnem, et anima quaecumque manducauerit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini, et inmunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo, apostolus item testetur et dicat: non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini conmunicare et mensae daemoniorum, idem contumacibus et peruicacibus conminetur et denuntiet dicens: quicumque ederit panem et biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.