<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo  <lb/>
             detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta <lb n="10"/>
            conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se <lb/>
            credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam <lb/>
            domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines <lb/>
            apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri <lb/>
             incidunt in temptationem et muscipula et desideria <lb n="15"/>
            multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem <lb/>
            et in interitum. radix enim omnium malorum <lb/>
            est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt <lb/>
            a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus <lb/>
             autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris <lb n="20"/>
            inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus <lb/>
            pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum <lb/>
            aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut <lb/>
            filios propter regnum Dei et non recipiat septies <lb/>
             tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo <lb n="25"/>
            uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate 


<note type="footnote"> 14 I Tim. 6, 9 sq. 22 Marc. 10, 29 sq. </note> 


<note type="footnote"> 1 caelo <hi rend="italic">R</hi> et sequere <hi rend="italic">R</hi> 2 diuitias suas <hi rend="italic">Rv,</hi> 4 cor et] curet <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            animans <hi rend="italic">S1</hi> 5 a <hi rend="italic">om</hi>. S uinciretur <hi rend="italic">coni. Qronou. obs. p. 574</hi> 6 dominum <lb/>
            gnum <hi rend="italic">S, cf.1.9 et 13, 254, 6</hi> 7 et <hi rend="italic">(ante</hi> rebus) <hi rend="italic">om. S</hi> 8 inuiduis <lb/>
            <hi rend="italic">S1,</hi> indiuidui <hi rend="italic">R</hi> christo <hi rend="italic">v</hi> adhaeserant <hi rend="italic">R</hi> 9 patrimonii <lb/>
            sui <hi rend="italic">S</hi> 10 et ad] ad <hi rend="italic">W</hi> 12 ad om. <hi rend="italic">W1</hi> pecuniam <hi rend="italic">SRVW,</hi> pecuniam <lb/>
            suam v 13 domini <hi rend="italic">m. 2 add. in W</hi> pecuniae suae <hi rend="italic">S</hi> 15 muscipula <lb/>
            <hi rend="italic">SlR,</hi> muscipulas <hi rend="italic">W,</hi> muscipulam <hi rend="italic">S2v</hi> 16 multa inutilia v 17 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> 18 errauerunt] naufragauerunt <hi rend="italic">Cyprianus test. III61, de</hi> dom. <lb/>
            <hi rend="italic">orat. c. 19, de opere et el. c. 10</hi> 23 aut fratres <hi rend="italic">om. S</hi> 24 septies] centies <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 26 uita aeterna <hi rend="italic">R</hi> domini <hi rend="italic">Rv,</hi> dno <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="246"/>
            conpertis non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda <lb/>
            iactura est ipso denuo Domino praedicante et monente: beati <lb/>
            eritis, cum persecuti uos fuerint et separauerint <lb/>
            uos et expulerint et maledixerint nomini uestro <lb/>
            ut nequam propter filium hominis. gaudete in illa <lb n="5"/>
            die et exultate: ecce enim merces uestra multa in <lb/>
            caelis. 
</p></div></div></body></text></TEI>