Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate 14 I Tim. 6, 9 sq. 22 Marc. 10, 29 sq. 1 caelo R et sequere R 2 diuitias suas Rv, 4 cor et] curet R animans S1 5 a om . S uinciretur coni. Qronou. obs. p. 574 6 dominum gnum S, cf.1.9 et 13, 254, 6 7 et (ante rebus) om. S 8 inuiduis S1, indiuidui R christo v adhaeserant R 9 patrimonii sui S 10 et ad] ad W 12 ad om. W1 pecuniam SRVW, pecuniam suam v 13 domini m. 2 add. in W pecuniae suae S 15 muscipula SlR, muscipulas W, muscipulam S2v 16 multa inutilia v 17 enim om. W 18 errauerunt] naufragauerunt Cyprianus test. III61, de dom. orat. c. 19, de opere et el. c. 10 23 aut fratres om. S 24 septies] centies v 26 uita aeterna R domini Rv, dno W conpertis non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda iactura est ipso denuo Domino praedicante et monente: beati eritis, cum persecuti uos fuerint et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro ut nequam propter filium hominis. gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces uestra multa in caelis.