<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia <lb/>
            et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor <lb/>
            caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos <lb/>
            facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus <lb/>
            uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides<lb n="20"/>
            pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum <lb/>
            Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus <lb/>
            inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et <lb/>
            praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse, <lb/>
            uende omnia tua et da pauperibus et habebis

<note type="footnote"> 6 Apoc. 18, 4. 24 Matth. 19, 21. </note>

<note type="footnote"> 2 separamini <hi rend="italic">SBVW1,</hi> seperamini WI, mundamini <hi rend="italic">v</hi> 5 praemonena <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> quid <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">W m. 2</hi> 6 oporteret et <hi rend="italic">S,</hi> conueniat <hi rend="italic">WRr</hi> exi.. <lb/>
            W (te? <hi rend="italic">eras.)</hi> 7 <hi rend="italic">dilectorum S praestringaris R</hi> 8 dileeti participes <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 9 perstringitur <hi rend="italic">SWV,</hi> praestringitur <hi rend="italic">R,</hi> constringitur v <lb/>
            10 recedere <hi rend="italic">S</hi> 11 ut id fieret] uti defleret <hi rend="italic">R primum</hi> et om. <hi rend="italic">S</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">fecit W a. i. m. 2 12 discendat SW 13 quisquis v</hi> caedit R <lb/>
            negat <hi rend="italic">scripsit Baluzius</hi> 14 secederet] recedit <hi rend="italic">ex</hi> recedet <hi rend="italic">S m. 2</hi> 16 fratres <lb/>
            carissimi <hi rend="italic">S,</hi> fr. dilectissimi <hi rend="italic">Baluzius</hi> 17 patrimoni <hi rend="italic">S</hi> sui <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            18 parati aut expediti <hi rend="italic">SW,</hi> expediti aut succincti <hi rend="italic">R</hi> 19 remanentibus] <lb/>
            trementibus <hi rend="italic">R</hi> 21 uincta <hi rend="italic">W,</hi> uicta <hi rend="italic">SR</hi> terra <hi rend="italic">R</hi> 22 terrestribus <lb/>
            cupiditatibus <hi rend="italic">Pamelius</hi> 24 praeponens Sl si uis <hi rend="italic">ex</hi> et quis <hi rend="italic">S</hi> m. 2 <lb/>
            25 nade uende <hi rend="italic">v</hi> thensaurum <hi rend="italic">S item p. 245, 2 et 4,</hi> thessaurum <hi rend="italic">W item. <lb/>
            p. 245, 2</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="245"/>
            thesaurum in caelis: et ueni, sequere me. si hoc diuites <lb/>
            facerent, per diuitias non perirent, thesaurum in caelo reponentes <lb/>
            hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent: <lb/>
            esset in caelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in caelo, <lb/>
            nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur in saeculo non <lb n="5"/>
            haberet. sequeretur Dominum solutus et liber, ut apostoli et sub <lb/>
            apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt qui et rebus suis et <lb/>
            parentibus derelictis indiuiduis Christi nexibus adhaeserunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>