Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse, uende omnia tua et da pauperibus et habebis 6 Apoc. 18, 4. 24 Matth. 19, 21. 2 separamini SBVW1, seperamini WI, mundamini v 5 praemonena om. R quid ex qui W m. 2 6 oporteret et S, conueniat WRr exi.. W (te? eras.) 7 dilectorum S praestringaris R 8 dileeti participes S 9 perstringitur SWV, praestringitur R, constringitur v 10 recedere S 11 ut id fieret] uti defleret R primum et om. S et fecit W a. i. m. 2 12 discendat SW 13 quisquis v caedit R negat scripsit Baluzius 14 secederet] recedit ex recedet S m. 2 16 fratres carissimi S, fr. dilectissimi Baluzius 17 patrimoni S sui om. R 18 parati aut expediti SW, expediti aut succincti R 19 remanentibus] trementibus R 21 uincta W, uicta SR terra R 22 terrestribus cupiditatibus Pamelius 24 praeponens Sl si uis ex et quis S m. 2 25 nade uende v thensaurum S item p. 245, 2 et 4, thessaurum W item. p. 245, 2 thesaurum in caelis: et ueni, sequere me. si hoc diuites facerent, per diuitias non perirent, thesaurum in caelo reponentes hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent: esset in caelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in caelo, nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur in saeculo non haberet. sequeretur Dominum solutus et liber, ut apostoli et sub apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt qui et rebus suis et parentibus derelictis indiuiduis Christi nexibus adhaeserunt.