<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0104a.stoa007.opp-lat1"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p> Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia <lb/>
            et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor <lb/>
            caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos <lb/>
            facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus <lb/>
            uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides<lb n="20"/>
            pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum <lb/>
            Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus <lb/>
            inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et <lb/>
            praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse, <lb/>
            uende omnia tua et da pauperibus et habebis

<note type="footnote"> 6 Apoc. 18, 4. 24 Matth. 19, 21. </note>

<note type="footnote"> 2 separamini <hi rend="italic">SBVW1,</hi> seperamini WI, mundamini <hi rend="italic">v</hi> 5 praemonena <lb/>
            <hi rend="italic">om. R</hi> quid <hi rend="italic">ex</hi> qui <hi rend="italic">W m. 2</hi> 6 oporteret et <hi rend="italic">S,</hi> conueniat <hi rend="italic">WRr</hi> exi.. <lb/>
            W (te? <hi rend="italic">eras.)</hi> 7 <hi rend="italic">dilectorum S praestringaris R</hi> 8 dileeti participes <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 9 perstringitur <hi rend="italic">SWV,</hi> praestringitur <hi rend="italic">R,</hi> constringitur v <lb/>
            10 recedere <hi rend="italic">S</hi> 11 ut id fieret] uti defleret <hi rend="italic">R primum</hi> et om. <hi rend="italic">S</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">fecit W a. i. m. 2 12 discendat SW 13 quisquis v</hi> caedit R <lb/>
            negat <hi rend="italic">scripsit Baluzius</hi> 14 secederet] recedit <hi rend="italic">ex</hi> recedet <hi rend="italic">S m. 2</hi> 16 fratres <lb/>
            carissimi <hi rend="italic">S,</hi> fr. dilectissimi <hi rend="italic">Baluzius</hi> 17 patrimoni <hi rend="italic">S</hi> sui <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            18 parati aut expediti <hi rend="italic">SW,</hi> expediti aut succincti <hi rend="italic">R</hi> 19 remanentibus] <lb/>
            trementibus <hi rend="italic">R</hi> 21 uincta <hi rend="italic">W,</hi> uicta <hi rend="italic">SR</hi> terra <hi rend="italic">R</hi> 22 terrestribus <lb/>
            cupiditatibus <hi rend="italic">Pamelius</hi> 24 praeponens Sl si uis <hi rend="italic">ex</hi> et quis <hi rend="italic">S</hi> m. 2 <lb/>
            25 nade uende <hi rend="italic">v</hi> thensaurum <hi rend="italic">S item p. 245, 2 et 4,</hi> thessaurum <hi rend="italic">W item. <lb/>
            p. 245, 2</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="245"/>
            thesaurum in caelis: et ueni, sequere me. si hoc diuites <lb/>
            facerent, per diuitias non perirent, thesaurum in caelo reponentes <lb/>
            hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent: <lb/>
            esset in caelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in caelo, <lb/>
            nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur in saeculo non <lb n="5"/>
            haberet. sequeretur Dominum solutus et liber, ut apostoli et sub <lb/>
            apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt qui et rebus suis et <lb/>
            parentibus derelictis indiuiduis Christi nexibus adhaeserunt. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo  <lb/>
             detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta <lb n="10"/>
            conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se <lb/>
            credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam <lb/>
            domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines <lb/>
            apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri <lb/>
             incidunt in temptationem et muscipula et desideria <lb n="15"/>
            multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem <lb/>
            et in interitum. radix enim omnium malorum <lb/>
            est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt <lb/>
            a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus <lb/>
             autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris <lb n="20"/>
            inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus <lb/>
            pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum <lb/>
            aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut <lb/>
            filios propter regnum Dei et non recipiat septies <lb/>
             tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo <lb n="25"/>
            uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate 


<note type="footnote"> 14 I Tim. 6, 9 sq. 22 Marc. 10, 29 sq. </note> 


<note type="footnote"> 1 caelo <hi rend="italic">R</hi> et sequere <hi rend="italic">R</hi> 2 diuitias suas <hi rend="italic">Rv,</hi> 4 cor et] curet <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            animans <hi rend="italic">S1</hi> 5 a <hi rend="italic">om</hi>. S uinciretur <hi rend="italic">coni. Qronou. obs. p. 574</hi> 6 dominum <lb/>
            gnum <hi rend="italic">S, cf.1.9 et 13, 254, 6</hi> 7 et <hi rend="italic">(ante</hi> rebus) <hi rend="italic">om. S</hi> 8 inuiduis <lb/>
            <hi rend="italic">S1,</hi> indiuidui <hi rend="italic">R</hi> christo <hi rend="italic">v</hi> adhaeserant <hi rend="italic">R</hi> 9 patrimonii <lb/>
            sui <hi rend="italic">S</hi> 10 et ad] ad <hi rend="italic">W</hi> 12 ad om. <hi rend="italic">W1</hi> pecuniam <hi rend="italic">SRVW,</hi> pecuniam <lb/>
            suam v 13 domini <hi rend="italic">m. 2 add. in W</hi> pecuniae suae <hi rend="italic">S</hi> 15 muscipula <lb/>
            <hi rend="italic">SlR,</hi> muscipulas <hi rend="italic">W,</hi> muscipulam <hi rend="italic">S2v</hi> 16 multa inutilia v 17 enim <lb/>
            <hi rend="italic">om. W</hi> 18 errauerunt] naufragauerunt <hi rend="italic">Cyprianus test. III61, de</hi> dom. <lb/>
            <hi rend="italic">orat. c. 19, de opere et el. c. 10</hi> 23 aut fratres <hi rend="italic">om. S</hi> 24 septies] centies <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> 26 uita aeterna <hi rend="italic">R</hi> domini <hi rend="italic">Rv,</hi> dno <hi rend="italic">W</hi> </note> <lb/>


<pb n="246"/>
            conpertis non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda <lb/>
            iactura est ipso denuo Domino praedicante et monente: beati <lb/>
            eritis, cum persecuti uos fuerint et separauerint <lb/>
            uos et expulerint et maledixerint nomini uestro <lb/>
            ut nequam propter filium hominis. gaudete in illa <lb n="5"/>
            die et exultate: ecce enim merces uestra multa in <lb/>
            caelis. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p> Sed tormenta postmodum uenerant et cruciatus graues reluctantibus <lb/>
            inminebant. queri de tormentis potest qui per tormenta <lb/>
            superatus est, excusationem doloris obtendere qui uictus est in<lb n="10"/>
            dolore. potest rogare talis et dicere: certare quidem fortiter uolui <lb/>
            et sacramenti mei memor deuotionis ac fidei arma suscepi, sed <lb/>
            me in congressione pugnantem cruciamenta uaria et supplicia <lb/>
            longa uicerunt. stetit mens stabilis et fides fortis et cum torquentibus <lb/>
            poenis inmobilis diu anima luctata est. sed cum durissimi <lb n="15"/>
            iudicis recrudescente saeuitia iam fatigatum nunc flagella adhuc <lb/>
            scinderent, nunc contunderent fustes, nunc eculeus extenderet, <lb/>
            nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in conluctatione <lb/>
            deseruit, infirmitas uiscerum cessit, nec animus sed <lb/>
            corpus in dolore defecit/ potest cito proficere ad ueniam causa <lb n="20"/>
            talis, potest eiusmodi excusatio esse miserabilis. sic hic Casto et <lb/>
            Aemilio aliquando Dominus ignouit, sic in prima congressione <lb/>
            deuictos uictores in secundo proelio reddidit, ut fortiores ignibus <lb/>
            fierent qui ignibus ante cessissent et unde superati essent inde <lb/>
            superarent. deprecabantur illi non lacrimarum miseratione sed

<note type="footnote"> 2 Luc. 6, 22 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 non est <hi rend="italic">om</hi>. 8 et om. <hi rend="italic">WR</hi> adoptanda <hi rend="italic">W</hi> 2 est <hi rend="italic">SRV, om. Wv</hi> <lb/>
            denuo] denique <hi rend="italic">R</hi> dno et do nro <hi rend="italic">R</hi> monente] dicente <hi rend="italic">R</hi> 3 cum p. u. <lb/>
            fuerint] quum odio uos habuerint homines <hi rend="italic">R</hi> separauerit <hi rend="italic">ex</hi> perseuera.uerit <lb/>
            <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 4 maledixerit <hi rend="italic">Sl</hi> 5 ut] quasi <hi rend="italic">R</hi> 6 multa <hi rend="italic">S,</hi> multa est <hi rend="italic">R, <lb/>
            om. W</hi> 8 uenerant <hi rend="italic">SWRV,</hi> uentura erant <hi rend="italic">v</hi> 9 quaeri <hi rend="italic">SWR</hi> de tormentis] <lb/>
            tormentai S 10 potest excusationem <hi rend="italic">v</hi> dolorem SlR 11 certare] <lb/>
            tamen add. <hi rend="italic">Sl, exp. S2</hi> quidam <hi rend="italic">R</hi> 12 mei om. <hi rend="italic">R</hi> deuotionis <lb/>
            <hi rend="italic">om.8</hi> suflcipijR 13 pugnante 81 W <hi rend="italic">14 stabiles S1</hi> fortes Sl tormentibus <lb/>
            R 15 poenis...dnrissimi <hi rend="italic">om. R</hi> 16 iudices <hi rend="italic">Wl</hi> iam fatiga- <lb/>
            <hi rend="italic">tum iam lassum v adhuc om. v adhuc....fustes om. R</hi> 17 aculens <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> extenderent <hi rend="italic">W*</hi> 18 nunc f. torreret <hi rend="italic">om: R</hi> 20 deficit <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            25 illis <hi rend="italic">R</hi> miserationem <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="25"/>


<pb n="247"/>
            uulnerum, nec sola lamentabili uoce sed laceratione corporis et <lb/>
            dolore: manabat pro fletibus sanguis et pro lacrimis cruor semiustulatis <lb/>
            uisceribus defluebat. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc uero quae uulnera ostendere uicti possunt, quas plagas  <lb/>
            hiantium uiscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides <lb n="5"/>
            congressa cecidit, sed congressionem perfidia praeuenit? nec excusat <lb/>
            oppressum necessitas criminis, ubi crimen est uoluntatis. <lb/>
            nec hoc eo dico, ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres <lb/>
            ad precem satisfactionis instigem. nam cum scriptum sit: qui <lb/>
             nos felices dicunt in errorem uos mittunt et semitam <lb n="10"/>
            pedum uestrorum turbant, qui peccantem blandimentis <lb/>
            adulantibus palpat peccandi fomitem subministrat nec <lb/>
            conprimit delicta ille sed nutrit. at qui consiliis fortioribus redarguit <lb/>
            simul adque instruit fratrem promouet ad salutem. quos <lb/>
             diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo. sic oportet <lb n="15"/>
            et Domini sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere sed <lb/>
            remediis salutaribus prouidere. inperitus est medicus qui tumentes <lb/>
            uulnerum sinus manu parcente contrectat et altis recessibus <lb/>
            uiscerum uirus inclusum dum seruat exaggerat. aperiendum <lb/>
             uulnus est et secandum et putraminibus amputatis medella fortiore <lb n="20"/>
            curandum. uociferetur et clamet licet et conqueratur aeger <lb/>
            inpatiens per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit <lb/>
            sanitatem. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Emersit enim, fratres dilectissimi, nouum genus cladis et  <lb/>
             quasi parum persecutionis procella saeuierit, accessit ad cumulum <lb n="25"/>
            sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies. contra <lb/>
            euangelii uigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorundam <lb/>
            laxatur incautis conmunicatio, inrita et falsa pax, periculosa <lb/>
            dantibus et nihil accipientibus profutura. non quaerunt

<note type="footnote"> 9 Ea. 3,12. -14 Apoc. 3,19. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 manarat Sl semostulatis S*, <hi rend="italic">seminsti*»latis W,</hi> semiusti latiR <lb/>
            4 quam nim quas plagas S 6 excusato pressum <hi rend="italic">R</hi> 8 eo <hi rend="italic">WB,</hi> ego <lb/>
            S, ideo <hi rend="italic">v</hi> 9 satisfactiones 81 est <hi rend="italic">ex</hi> sit <hi rend="italic">Sm. 2</hi> 10 errore 81 semitas <lb/>
            v 12 sumministrat <hi rend="italic">WS7</hi> 13 ille <hi rend="italic">om. R</hi> adqui <hi rend="italic">S,</hi> atque <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            redarguitur <hi rend="italic">W</hi> 14 ad <hi rend="italic">W 8. I. m. 2</hi> 16 et <hi rend="italic">om. W</hi> dñÎi <hi rend="italic">SWV,</hi> arts <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            dei <hi rend="italic">v</hi> 17 tumentis 81 18 et] et in <hi rend="italic">WRv</hi> 21 conquiratur <hi rend="italic">R</hi> 22 agit <lb/>
            <hi rend="italic">WS1</hi> 25 adcessit S 27 euuangelio S* lege 81 28 inrita et <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            inritat <hi rend="italic">S m</hi>. 2 </note> <lb/>


<pb n="248"/>
            sanitatis patientiam nec ueram de satisfactione medicinam: paenitentia <lb/>
            de pectoribus exclusa est, grauissimi extremique delicti <lb/>
            memoria sublata est. operiuntur morientium uulnera et plaga <lb/>
            letalis altis et profundis uisceribus infixa dissimulato dolore contegitur. <lb/>
            a diaboli aris reuertentes ad sanctum Domini sordidis<lb n="5"/>
            et infectis nidore manibus accedunt, mortiferos idolorum cibos <lb/>
            adhuc paene ructantes exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus <lb/>
            et contagia funesta redolentibus Domini corpus inuadunt, <lb/>
            quando occurrat scriptura diuina et clamet et dicat: omnismundus <lb/>
            manducabit carnem, et anima quaecumque manducauerit<lb n="10"/>
            ex carne sacrificii salutaris quod est Domini, <lb/>
            et inmunditia ipsius super ipsum est, peribit <lb/>
            anima illa de populo suo, apostolus item testetur et dicat: <lb/>
            non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: <lb/>
            non potestis mensae Domini conmunicare<lb n="15"/>
            et mensae daemoniorum, idem contumacibus et peruicacibus <lb/>
            conminetur et denuntiet dicens: quicumque ederit <lb/>
            panem et biberit calicem Domini indigne reus erit <lb/>
            corporis et sanguinis Domini. 
</p></div></div></body></text></TEI>