Dissimulanda, fratres, ueritas non est nec uulneris nostri materia et causa reticenda. decepit multos patrimonii sui amor caecus, nec ad recedendum parati aut expediti esse potuerunt quos facultates suae uelut conpedes ligauerunt. illa fuerunt remanentibus uincula, illae catenae quibus et uirtus retardata est et fides pressa et mens uincta et anima praeclusa, ut serpenti terram secundum Dei sententiam deuoranti praeda et cibus fierent qui terrestribus inhaererent. et idcirco Dominus bonorum magister et praemonens in futurum, si uis, inquit, perfectus esse, uende omnia tua et da pauperibus et habebis 6 Apoc. 18, 4. 24 Matth. 19, 21. 2 separamini SBVW1, seperamini WI, mundamini v 5 praemonena om. R quid ex qui W m. 2 6 oporteret et S, conueniat WRr exi.. W (te? eras.) 7 dilectorum S praestringaris R 8 dileeti participes S 9 perstringitur SWV, praestringitur R, constringitur v 10 recedere S 11 ut id fieret] uti defleret R primum et om. S et fecit W a. i. m. 2 12 discendat SW 13 quisquis v caedit R negat scripsit Baluzius 14 secederet] recedit ex recedet S m. 2 16 fratres carissimi S, fr. dilectissimi Baluzius 17 patrimoni S sui om. R 18 parati aut expediti SW, expediti aut succincti R 19 remanentibus] trementibus R 21 uincta W, uicta SR terra R 22 terrestribus cupiditatibus Pamelius 24 praeponens Sl si uis ex et quis S m. 2 25 nade uende v thensaurum S item p. 245, 2 et 4, thessaurum W item. p. 245, 2 thesaurum in caelis: et ueni, sequere me. si hoc diuites facerent, per diuitias non perirent, thesaurum in caelo reponentes hostem nunc et expugnatorem domesticum non haberent: esset in caelo cor et animus et sensus, si thesaurus esset in caelo, nec uinci a saeculo posset qui unde uinceretur in saeculo non haberet. sequeretur Dominum solutus et liber, ut apostoli et sub apostolis multi et nonnulli saepe fecerunt qui et rebus suis et parentibus derelictis indiuiduis Christi nexibus adhaeserunt. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii uinculo detinentur? aut quomodo caelum petunt et ad sublimia et alta conscendunt qui terrenis cupiditatibus degrauantur? possidere se credunt qui potius possidentur, census sui serui nec ad pecuniam domini sed magis pecuniae mancipati. hoc tempus, hos homines apostolus denotat dicens: qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes errauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. Dominus autem quibus nos praemiis ad contemptum rei familiaris inuitat? parua haec et exigua huius temporis damna quibus mercedibus pensat? nemo est, inquit, qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. quibus cognitis et de Dei pollicentis ueritate 14 I Tim. 6, 9 sq. 22 Marc. 10, 29 sq. 1 caelo R et sequere R 2 diuitias suas Rv, 4 cor et] curet R animans S1 5 a om . S uinciretur coni. Qronou. obs. p. 574 6 dominum gnum S, cf.1.9 et 13, 254, 6 7 et (ante rebus) om. S 8 inuiduis S1, indiuidui R christo v adhaeserant R 9 patrimonii sui S 10 et ad] ad W 12 ad om. W1 pecuniam SRVW, pecuniam suam v 13 domini m. 2 add. in W pecuniae suae S 15 muscipula SlR, muscipulas W, muscipulam S2v 16 multa inutilia v 17 enim om. W 18 errauerunt] naufragauerunt Cyprianus test. III61, de dom. orat. c. 19, de opere et el. c. 10 23 aut fratres om. S 24 septies] centies v 26 uita aeterna R domini Rv, dno W conpertis non tantum timenda non est eiusmodi sed et optanda iactura est ipso denuo Domino praedicante et monente: beati eritis, cum persecuti uos fuerint et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro ut nequam propter filium hominis. gaudete in illa die et exultate: ecce enim merces uestra multa in caelis. Sed tormenta postmodum uenerant et cruciatus graues reluctantibus inminebant. queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est, excusationem doloris obtendere qui uictus est in dolore. potest rogare talis et dicere: certare quidem fortiter uolui et sacramenti mei memor deuotionis ac fidei arma suscepi, sed me in congressione pugnantem cruciamenta uaria et supplicia longa uicerunt. stetit mens stabilis et fides fortis et cum torquentibus poenis inmobilis diu anima luctata est. sed cum durissimi iudicis recrudescente saeuitia iam fatigatum nunc flagella adhuc scinderent, nunc contunderent fustes, nunc eculeus extenderet, nunc ungula effoderet, nunc flamma torreret, caro me in conluctatione deseruit, infirmitas uiscerum cessit, nec animus sed corpus in dolore defecit/ potest cito proficere ad ueniam causa talis, potest eiusmodi excusatio esse miserabilis. sic hic Casto et Aemilio aliquando Dominus ignouit, sic in prima congressione deuictos uictores in secundo proelio reddidit, ut fortiores ignibus fierent qui ignibus ante cessissent et unde superati essent inde superarent. deprecabantur illi non lacrimarum miseratione sed 2 Luc. 6, 22 sq. 1 non est om . 8 et om. WR adoptanda W 2 est SRV, om. Wv denuo] denique R dno et do nro R monente] dicente R 3 cum p. u. fuerint] quum odio uos habuerint homines R separauerit ex perseuera.uerit Sm. 2 4 maledixerit Sl 5 ut] quasi R 6 multa S, multa est R, om. W 8 uenerant SWRV, uentura erant v 9 quaeri SWR de tormentis] tormentai S 10 potest excusationem v dolorem SlR 11 certare] tamen add. Sl, exp. S2 quidam R 12 mei om. R deuotionis om.8 suflcipijR 13 pugnante 81 W 14 stabiles S1 fortes Sl tormentibus R 15 poenis...dnrissimi om. R 16 iudices Wl iam fatiga- tum iam lassum v adhuc om. v adhuc....fustes om. R 17 aculens R extenderent W* 18 nunc f. torreret om: R 20 deficit W 25 illis R miserationem R uulnerum, nec sola lamentabili uoce sed laceratione corporis et dolore: manabat pro fletibus sanguis et pro lacrimis cruor semiustulatis uisceribus defluebat. Nunc uero quae uulnera ostendere uicti possunt, quas plagas hiantium uiscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, sed congressionem perfidia praeuenit? nec excusat oppressum necessitas criminis, ubi crimen est uoluntatis. nec hoc eo dico, ut fratrum causas onerem, sed ut magis fratres ad precem satisfactionis instigem. nam cum scriptum sit: qui nos felices dicunt in errorem uos mittunt et semitam pedum uestrorum turbant, qui peccantem blandimentis adulantibus palpat peccandi fomitem subministrat nec conprimit delicta ille sed nutrit. at qui consiliis fortioribus redarguit simul adque instruit fratrem promouet ad salutem. quos diligo, inquit Dominus, redarguo et castigo. sic oportet et Domini sacerdotem non obsequiis decipientibus fallere sed remediis salutaribus prouidere. inperitus est medicus qui tumentes uulnerum sinus manu parcente contrectat et altis recessibus uiscerum uirus inclusum dum seruat exaggerat. aperiendum uulnus est et secandum et putraminibus amputatis medella fortiore curandum. uociferetur et clamet licet et conqueratur aeger inpatiens per dolorem, gratias aget postmodum cum senserit sanitatem. Emersit enim, fratres dilectissimi, nouum genus cladis et quasi parum persecutionis procella saeuierit, accessit ad cumulum sub misericordiae titulo malum fallens et blanda pernicies. contra euangelii uigorem, contra Domini ac Dei legem temeritate quorundam laxatur incautis conmunicatio, inrita et falsa pax, periculosa dantibus et nihil accipientibus profutura. non quaerunt 9 Ea. 3,12. -14 Apoc. 3,19. 2 manarat Sl semostulatis S*, seminsti*»latis W, semiusti latiR 4 quam nim quas plagas S 6 excusato pressum R 8 eo WB, ego S, ideo v 9 satisfactiones 81 est ex sit Sm. 2 10 errore 81 semitas v 12 sumministrat WS7 13 ille om. R adqui S, atque R redarguitur W 14 ad W 8. I. m. 2 16 et om. W dñÎi SWV, arts R, dei v 17 tumentis 81 18 et] et in WRv 21 conquiratur R 22 agit WS1 25 adcessit S 27 euuangelio S* lege 81 28 inrita et ex inritat S m . 2 sanitatis patientiam nec ueram de satisfactione medicinam: paenitentia de pectoribus exclusa est, grauissimi extremique delicti memoria sublata est. operiuntur morientium uulnera et plaga letalis altis et profundis uisceribus infixa dissimulato dolore contegitur. a diaboli aris reuertentes ad sanctum Domini sordidis et infectis nidore manibus accedunt, mortiferos idolorum cibos adhuc paene ructantes exhalantibus etiam nunc scelus suum faucibus et contagia funesta redolentibus Domini corpus inuadunt, quando occurrat scriptura diuina et clamet et dicat: omnismundus manducabit carnem, et anima quaecumque manducauerit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini, et inmunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo, apostolus item testetur et dicat: non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini conmunicare et mensae daemoniorum, idem contumacibus et peruicacibus conminetur et denuntiet dicens: quicumque ederit panem et biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.